Compendium naturalis philosophiae. Libri duodecim de consideratione rerum naturalium, earûmque ad suum creatorem reductione. Per fratrem Franciscum Titelmannum ..

발행: 1542년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

astarn est,

aqilas quasi in vestimento Et manifestum est quod pro res- Prou.3α ponsione subauditur,Dei potentia. similiter Iob. 23. de Deo dicitur,qui fecit ventis pondus,& aquas appendit in mensu- Iob.23. ra. Quando ponebat pluuiis legem, & viam procellis sonantibus iterum Psal.3ι congregrans sicut in utre aquas maris, Psab32. ponens in thesauris aby lIos. Et quomodo de montibus alicubi loquitur Pinim ista dicens, Terminum posuisti eis quem Psabios.

non transgredientur,neque conuertentur operire terram: sic nihil dubium est,quin & de aquis nos loqui Oportuat. His ero modis cum scriptura totum hoc miraculum Deo asscri-at,nobis videtur superuacaneum aliam causam quςrere. CSi autem roges,Num ergo continuo miraculum facit in dum ita terrain continet denudatam Audi. Seoeel loquutus est Deus verbum virtutis,& sermonem potentem protulit in die tertio,nec opus est ut loquatur iterum.Voluit enim ut effectum haberet Q a illa iussio,donec super terram esset mixtorum habuiorquod est usque in consum mationem seculi.Miraculo quidem haec terrae denudatio primum facta est: iam siemanet terra absque nouo miraculo,& se aqua ubi semel posi luota siriata est continet, absque nouo miraculo. Non enim Inobedien miorem retes sunt creaturae naturales ut homo,cui necesse est saepius ea rum natu-dem vel praecipere vel prohibere,propter inobedientiae Pro- ratisi qui Ptitii diuein. ISi iterum roges,num violenter aqua contine- hominiatur & cohibetur in unum locum,ut non terram circundet po obedien-steaquam a litu & statu primo naturali priuatur Audi iterum tiam. si quidem sola naturae virtute per vim terrae aut Operationem astrorum id factum esset. violentia utique dicenda foret. At vero cum verbo & iussione omnipotentis Dei qui totius naturae aut hor.rector,& gubernator est constet omnia hare Peract a quomodo dicere poterimus, aquam suo situ ex hoc ullam Pati violentiam,quamuis iam non ut ab instio terram circuncingat.Quomodo enim violentum & vllius creatae natura: poterit esse contrarium,quod est ex voluntate & iussione domini natura ,dulciter gubernantis,& disponentis Om- sapi. gnia suauiter Quomodo in familia bene ordinata & subiecta violentum esse poterit aliquid eorum quae paterfamilias sua voluntate disposuit Non ergo nsic violenter cohibetur aqua De circundet terram , sed suauiter & dulciter sese continet Dei imperio obsequens usquedum in consummatione secu

212쪽

DE COELO ET MUNDO

J li mixtis omnibus consummatis eiusdem verbi iussione sua

locum recipiat. CAP. V.CDe terrae immobilitate & minima

quantitate.

. Mnium autem infima est terra,quae meJium muta O di obtinens quasi totius mundialis sphaere centrum penitus immobilis perpetua firmitate consistit:cir- Terra eiis, e quρm Ux centrii in volvuntur amplissimi illi coe- lorum orbes.simul de alia elementa superiora continuo πο- in tu moventur,ignis scilicet aer S aqua Soli enim terrae conuenit prorsus secundum locum immobilem consistere, ut secundum se ictam nunquam moueri polsit, neque motu circulari neque motu recto.Est enim quasi mundi centrum, ab alii stiiro Deo posita in medio totius mundialis machina . Vnde sicut in corpore sphaerico quod circillariter , solo ipso centro circa quod aliae partes voti tur)immoto Permallente,ita & de terra intelligendum est quod sola in medio mun-- i di stat immobilis. Quemadmodum per sapientem dicitur,

Generatio praeterit,gener atio aduenit, terra autem in aeter-

. num statici Quod siquis c biiciat,fieri non posse,ut terra quae tantae quantitatis moles nobis videtur, centrum esse dicatur, cum centrum habeat rationem puncti , sitque indinis bilisi punctus corporis allauitis sphaerici,ipsa autem terrae subitantia nequaquam sit indivisibilis neque punctatis, sed in plura miliarium milia sit diuisibilis. Huic obiectioni respondetur dicendo,quod terra tametsi nobis pusillis & pusila semper contemplantibus magnae ad i'odum quantitatis esse videatur si tamen eam conferamus ad totius mundialis machinar αcoelestium orbium magnitudinem, non posse aliter quam punitum censeri atque aestimari, non quidem quod realiter punctus sit indivisibilis, sed quia per comparationem pro pter immensum quantitatis super excessum non aliud quam 2 punctus videbitur.adeo quod si totus globus terrae fingatur in firmamento positus lucere sicut stellae quae nunc sunt in ficmammato penitus non posset videm,prae nimia sua paruitate sicut de multae aliae stellae ob suam paruitate ni nunquam' apparent.Nam ut tradunt experitissinii probatissi trique astronomi minimae stellae visu notabiles quae in suma

213쪽

LIBER VII. so

mento consistunt,quantitate sunt maiores tota terra decies 3comes:quς tamen minime sunt inter eas quas visu notare posscimus atque distinguere. Ad quod plenius mente intelligendum quandoquidem sensui videtur irrationabile aduertendum est,iuxta Ptolomei Alphragani alioruαque expertissi-rnorum astronomorum authoritatem, stellas firmamenti in sex magnitudinum differentias distingui. Sunt enim primae magnitudinis numero xvi.quarum quaelibet maior est terracenties de septies.Sunt aliae secundae magnitudinis, Numeri. - s. quarum quaelibet maior est terra nonagies. In tertia masnitudine sunt ducentae & octo, maiores terra septuagies &is. Quartae magnitudinas stellae sunt ducentae sexaginta quatuor, maiores terra quinquagesies quatem In quinta magnitudine sunt ducentae decem & septe.quarum quaelibet maior est terra trigesies quinquies. Sextae autem magnitudinis sunt stellae ducentae quadraginta noue,& quaelibet earum est maior terra decies & octies.Et istae sunt minimae visibiles, quae ab astrologis sunt notatae de quibus dicit Alphragantis,quod

minima stellarum visu notabilium,maior est tota terra. sunt vero praeter aliae,non inderer minato numero, visu non distinguibiles, quarum numerum solus Deus cognouit iuxta quod in Psalmis dicitur, Qui numerat multitudinem stella inrtim,& omnibus ei, nomina vocat. Et ad Abraham voce domini dicitur, Aspice coelum,& numera stellas,si potes . Ex quibus manifestissime patet quod recte dictum sit totam terram in comparatione ad firmamentum.nihil esse aliud quimpunctum quoddam & centrum.

Quanto magis ergo si ad coelum illud supremum, quod emPyreum nominatur,quantitate & mole ut ex sequentibus patebit longe maius conferatur EAdiuro te lector quisquis es Christiano pectore,etiain atque etiam perpendas ex his quae dicta sunt, quam sit miseranda sors eoru in hominum, qui Propter angustissima huius terrae predia illam coelestem perdunt amphtudii aem. Iterum,quam vane & sine causa sese eia ferunt,qui in terrenis gloriantur possessionibus . Rui sumquam nil seri sunt & nimium male sibi considentes , qui pro terra aut iisquet in terra sunt possessionibus ad inuicem contendut,mutuo se fraudat ac decipiunt,no raro etia peierates.

omni squitatis ratione postpositauta scilicet punctate terrae

Nota magnitudine stellarum firmamen

tum.

214쪽

DE COELO ET MvNDO

angustiam immensae coelorum amplitudini praeeligentes.Naetiam si terram totam quis obtineat id tamen quod nulli adhuc hominum potuit contingere quid ille aliud qitam punctum rapuit quid ille aliud qua puneium manibus tenet incentro dominatur, in atomo tenet imperium ρ illi ergo qui pro terrae minima portiuncula,utpote pro agello, pro angusto praediolo, pro domuncula siue casula contendunt sunto

sollici inquid aliud molliun:ur,quid agunt, quid quaersit, nisi de puncto si id recte potest intelligi punctiim tollere o vanas hominum curas, O pectora coeca, Disce o miser, infelix

attende, pro quam minima recula, quam 'maximum perdas

thesaurum:& pro angusto formicarum nidulo,quam amplissimum abiicias palatium,terrenam sortem dum coelesti praeeligis. CAP. VI. unde terra habeat suam immLbilitatem, atque firmitate. Vod si quis roget,unde hoc habeat tetra, ut immo-α bilis in medio iace aucum & sphaericam habeat figuram,quae admodum in se mobilis est & fundamentum millum videatur habere stabilitatis,cum in aquis cernamus eam velut nat are quae miluinae sunt stabiles, sed fluunt perpetuo ZE Ad hanc rem non aliam possumus assignare caniam conuenientiorem illa quam supra de ter xae denudatione dirimns,quod scilicet verbo & iussione Dei sua in hanc habeat stabilitatem. Quemadmodum enim aquarum in uua collectionem supra ostendimus in scriptura soli Deo alcribi, sic& ista terrae cofi matio in plaerisque scripturarum locis inuenitur Deo soli attributa. EVnde illumi nati stiri u ille Psalmographus canit. Qui fundasti terram super stabilitatem tuam mon inclinabitur in seculum secuit . Rursum, Initio tu Domine terrain fundasti.Et iter uin, Qui firmauit terram super aquas. Et ex persona Domini in alio Psalmo, Fgo confirmaui columnas terrae hoc est,sic eam stabilivi & conia

firmatu in sua firmitate ac si columnis subiectis fecissem linmobilem. Idem est quod in prouerbiis dicit sapientia. Quando appendebat fundamenta terrae N caetera. Item , Dominus sapientia fundauit terram . Et in libro Iob. Qui appendit terram super nihilum. Ac rursum ex persona Domini,Quando ponebam functa u.enta terret. Nec dubium,quin sicut ver-

215쪽

bo Domini coeli firmati sunt, ita sit & terra verbo Domin

fundata.

C A P. VII.

De terret rotunditate, & montium eleuatione in terra. Si autem terra rotunda ac figurae sphqricae, quem-E admodum & phy sci & astronomi suis demonstrationibus & rationibus probant. Quod tamen si per fectam debeat habere veritatem intelligendum videtur secti dum suam naturalem conditionem, non secundum eum situm in quo nunc est propter hominu utilitatem. Congruebat namque viventium utilitati, dc praecipue hominis propter quem omnia facta sum in quasdam terrae partes esse sublimio-Tes . alias vero depressiores &'humiliores. Sic enim propter diuersas complexiones diuersorii partium terrae, diuersitates mi ner aliti & terrς nascet tu, atque animaliu nobis cosersitur. Nain in huiusmodi quidem locis optima sunt pascua, in eius modi vina optima maturescunt. In aliis vero,frumenta pinguia & plena, in aliis fructus optimi nascuntur. In aliis au- item locis generantur mi heralia, alibi specierum aromaticara multa copia, alibi ligna pretiosa & salutares herbae, bestiat-γue mirabiles gignuntur. In aliis locis aliae generantur diuertates reru qua plurimae. Sic igitur in qualibet terrae plaga, secundum quod per montes & valles varie disposita est, Varia vegetativa atque animalia progignuntur. Et quaedam quidem in valibus talicius nascuntur, quae non ita steliciter aut omnino non in montibus progignerentur, ubi nimius e set caloris ardor e contrario, alia in montibus stolicissime gignuntur, quae minime in vallibus, propter solis defectum aut aliam quamlibet causam. Voluit ergo optimus ille & perfectissimus naturae artifex creator & gubernator,temporum atque regionum vicissitudines alternare, ut omni ex parte sufficiens esset hominum prouisio, abundantissimamque illi prςberet diuersoru bonorum copiam eoru qus humanis usi uus poterant deseruire. ut illi quem tam magnifice condidit, munificentissime etiam in cunctis faceret este prouisum. pa r iterque ut ex tot reru optimarsi diuersitatibus psius infinita sapientiam amplius demiramur, quam in uniformi opere noita perfecte neque ita plene potuissemus cospicere. Itaque Propter istam terret inetqualitatem,inanifestu est terra secuda

vi iii

Quare Deus i ter

ra montes

& valles constituit

216쪽

DE COELO ET MUNDO

eum statum in quo nunc est non esse omnino rotundam,si puct aliter loquamur. Verum tamen si crasso modo loqui volumus,clarii est, quod montiu ista eleuatio, & vallium depresesio nihil obstabit,quo minus rotunda terra dicatur:Nain eleuationes eiust nodi atque deprestiones, comparatione facta ad totam terra, quasi nullius sunt aestimationis. Sc intensibi- Terret in a les. Vnde si quis in aere plurimum eleuatus esset, videretque

gnitudo. terram ex alto. penitus rotundam eam iudicaret,nec impediret eius iudicium montium elevatio,qui in comparatione ad totum terrς globia quasi nihil sunt.Nam terra secundu totum

suum ambitum aut lioritate Ambrosij Macrobi j. Theodosi,& Aristarnis, Philosophorum definitur continere stadia ducenta milia & quinquaginta milia, R duo milia, hoc est miliarium Romanorum unum & triginta milia , & quingenta: quanquam a prace delitibus differt Ptolomeus, qui terrae ambitum continere dicit tantum centum milia & octaginta milia stadiorum. Vtraque autem quantitas secundum superficie sumpta prosecto magna est valde, ut merito montium qu rucunque elei ratio quasi pro nihilo veniat computanda. e Inconsinu matione autem seculi, ubi'desierit terra mini Ilerium praebere mortalibus, verisiimie est eam ad perfectam aequalitatem redigendam, quando etiam ut supra diximus creditur aquis iterum cooperienda,uti fuerat ab initio.

EVnde ordo in elementorum situ. Vare autem ignis hunc locum habeat: ut proximus in sit c o lunari .de quamobrem secundum post hunc locum habeat aer, deinde aqua,& cur infima sit terra, non difficulter rationem reddet, qui sapientiam primati j conditoris attenderit. Nihil enim dubium est, quin praecipuast causa, illius voluntas qui ea sic condidit, & in suis qualitatibus secundum maiorem & minorem nobilitatem disposuit.Deus enim infinica sua sapientia & bonitate, qua elementa formauit, suisque persectionibus & qualitatibus perfecit atque distinxit, cognouit pariter de quis locus unicuique eorum secundum meritum periectioris naturae debeatur.Eiuis idem siquidem est,rebus iuxta perfectionis suae meritu,& naturae congruitatu locum dare, cuius est res in essentia constituere.& suis Perfectio tribus absoluere: quemadmodum inis

Notas

217쪽

LIBER VIB

perator qui diuersos status nobilium instituit, simul etia locum eisdem iuxta suam dignitatem designat. CPossumus

tamen ex elementorum qualitatibus intelligere & cognoscere, quod conuenienter & sapienter ita sint elementa disposita, quomodo disposita creduntur atque videntur: quoniam decens est, ut elementum quod coclesti naturae propinquius di secundum naturae nobilitatem vicimus est, locum quoque propinquiorem accipiat:quemadmodum in aula regia,is qui dignitate regi proximus est, meretur quoque proximiorem illi locum accipere. Vnde cum ignis, raritate, diaphanaitate, siue perspicuitate, sub tilitate, celeritate quae etiam In coelestibus reperiuntur) caetera omnia excellat. Post hunc auteproximus sit aer, deinde aqua, merito quidem obtinebit ille locum primum, iste secundum, haec tertium. Terra vero ut Penitus opaca, crassa, compacta, minimeque transparens grauissima & immobilis, ac proinde a regione coelesti quam maxime distans, merito longissimo interuallo a coelesti regione dirimitur.Verum haec de elementis & eorum situ dicta sufficiant.Nunc ad coelestem regionem contemplandam elementari perambulata,alacri animo transeamus .

CAP. IX. disserentia naturae 3e regionis coelestis,ab elementari. Rimn m quidem figuraliter describere nor corme-P ' nit,quomodo haec aetherea siue coelesti ν regi O,apriori discrepet, & quamobrem non in unam possint regionem compingi. Omnino enim magna quaedam distinctio sit necesse est,inter has duas regiones,ut non in unam valeant computari, quandoquidem elementa, tametsi ab inuicem admodum diuersa, imo prorsus contraria, in unam tamen regionem deputamur. 4 Attendenda est ergo coelestis naturae ab Elementari multiplex differentia. Nam elementa

qualitates habent adinvicem contrarias, quarum ratione ad- inuicem contrariantur, & pugnant adinvicem,suntque inuiscem natae sese corrumpere,& frequenter corrumpunt in suis

Partibus, ubi alterum alteri praeualere contingerit. Universa quoque mixta corpora ingrediunturiad coinpositionein, ac suis his qualitatibus ad interitum cuncta quae ex ipsis c ponuntur perducunt , nec omnino eorum aliquid sinunt

eta perpetuum.Natura autem coelestis, ab huiusmodi quali

bi iiij

218쪽

Arist.2. de coelo. Lux nobi

lis quali

tas.

coelum

quintam essentiam dixerunt.

DE COELO ET MUNDO

tatibus prorsus immunis est, nullam habens qualitatem elusi modi secundum quam adinvicem c celestia possint agere de pati neque adinvicem pugnant, neque ullius augmentationis aut diminutionis sunt susceptiua, nec generarionis vel corruptionis, neque in se neque in suis partibus. Ab omni siquidem motu quo aliquid abiicitur are, item & ab omni motu ad formam substantialem , est absoluta immunis & libera sebstantia coelorum. si Habet autem coelestis natura sensibilem qualitatem unam, longe nobilissimam, videlicet luce mediante qua agit in inferiora. Quae cum nullam habeat qualitatem contrariam, nullius rei in ipsam actionem suscipere potest detrimentum. Sed nec ipsa rem ullam ad corruptionem deducit, quoniam nullam in rebus habet qualitatem contrariam quin potius his omnibus inferioribus esse, Vitam, virtutem,& durationem instillat, quemadmodum manifesta nos docet experientia. Solis & coelorum atque astrorum luce cuncta in terris produci, & melius habere, nullam vero ex eius actione fieri corruptionem. Vnde patet lucem esse multo meliorem qualitatem, quam sint illae quam habet elementaris natura, nimirum unius non absque alterius vi let 'a corruptione generati iace. Neque coelestis natura vllius mixti compositionem ingreditur, ut ex ipsius natura vllum ini rium participet, sed tantum suae virtutis efficacia absens in mixtis operatur. Non enim potest coelestis natura formam aliam sulat pere. quemadmodum libro primo in tractatu de materia rerum naturalium latius declarauimus. Differunt insuper &in motu. Nam omnia elementa motu recto secundum naturam nata sunt moueri, ignis videlicet & aer sursum,terra autem & aqua deorsum,& cito finitur

eorum motus naturalis. Nam mox ubi locum naturalem a tingunt quiescunt. Coelum autem motu recto moueri non potest neque deorsum , neque motu laterali dextrorsum vel sinistrorsum, sed tantum motu circulari: quo etiam continuo& indeficienter mouetur, neque unquam a motu cessat,propter continuas rerum generationes & corruptiones salua

das mouebitauque, donec perstabit huius seculi status is qui nunc est,ad hominis ministerium. Propter hanc autem tantam tamque euidentissimam & maximam diuersitatem inter naturam Elementarem & ccesestem, Philosophi coelum

219쪽

MBER. VII. Mnominant quintam essentiam, hoc ipso signi antes, non de

natura quatuor elementorum esse coelum,sed substantia de essentia ab elementis omnibus differre, tametsi antiquoru qui- da in olim existimauerint coelum esse de natura aeris, astra vero de natura ignis. Quorum errorem, naturales Philosophi qui illos subsequuti sunt, rationibus certiora edocti manifestissime confutauerunt, Qt nemo iam sit qui huiusmodi positioni praebeat assensum. CAP. X. E Vnde habeant coelestia corpora motum circularem, & an

naturaliter moueantur.

E causa vero efficiente motus coelorum quaestio est, D an ab aliquo principio intrinseco moueantur circulatiter, quod si pars eorum, utpote a forma sua substantiali, an potius ab extrinseco aliquo mouente, quod sua virtute coeleste corpus contingens, ipsum secundum circulum volvat EAd hanc quae litonem: verisimilior responso est, motum circularem orbium coelestium esse liue caiisari ab intelligeutiis, vel mentibus beatia, quas Philosophi dixerunt orbium motores, diuinos, optima vita fruentes,nec tempore senectam aut aliam quamlibet inueterationem suscip. entes. Hos autem angelos nos appellamus, quos si Paulo Helar docente) cognouimus administratorios spiritus esse, inquem mille rium mitti filiorum Dei, generis humani, nihil profecto mirum videbitur, si & horum ministerio volui dicamus coelestes orbes ad utilitatem filioru hominum. EQuod si ita credimus habere ut Aristoteles sensit, nec refutant orthodoxi profecto multam gratiam & venerationem beatis illis mentibus debeamus, consequens est, quorum ministerio vitam hanc ducimus, & alimenta capimus,& cuncta quae secundum corpus sunt abundanter possidemus. Maxime auteprimae illi beatissimae menti, motoribus illi praesidenti, uni primo, ac summo enti, Deo super benedicto, gratias agamus necesse est i qui tam magnificos ministros nobis non secun

dum animam tantum, verum etiam secundum vilissimam

nostri partem id est secundum corpus hoc corruptibile) alsignauit. Aduertendum insuper est, quod hi motus licet ab

eiusmodi motoribus extrinsecis fiant. non tamen sunt cotranaturam coelorum, neque ob mouens extrinsecum dici pos-

220쪽

Disserunt angelus &anima hominis.

DE COELO ET MVNDO

sunt violenter moueri. Nulla enim in coelestibus esse potest violentia, sed suauissime ibi cuncta geri necesse est, ubi nulla potest esse corruptiorquoniam nullum violentum vet Aristoteles author est potest esse perpetuum. Neque enim ullo modo forma coelestis huic motui contra nititur, sed suauissime se subdit intelligentiarum mouen: vim actioni, neque ad quiatem conatur, donec omnipotentis Dei iussu post saeculi consummationem,iubeatur stare tota coeflestis machina, posteaquam humanum genus super terram ultra vitam non deget. neque item aliquod aliorum mixtorum.Tuc enim superfluus foret motus coelestium corporum, cum ad hoc potissimurn moueantur, ut nobis suo motu ministrent, quemadmodu sanctus Dei Moyses populum suum a coelestium corporum cul-riura dehortans,ea asserit creata, in ministerin m omnibus gε tibiis quae sub coelo sunt. CA P. XI. Coelestia corpora an dici dcbeant animata. Vbitatum est aute ab antiquis de coelestibus corpo-D ribus. Vtrum animata sint,an in animata. Fuerunt qui animata ea esse lenserunt putates ipsorum motum ab anima essective procedere. Sed veritas contrarium liabet, esse videlicet corpora in animata, neque vegetati iram, neque sensitivam, neque rationalem virtutem habentia. Nam& u moueantur ab agentibus intellectualibus de liberis, id est, ab intelligentiis motricibus, non tamen hinc consequitur quod corpora sint animata . Siquidem motrices istae intelligeti, e non sic coniunguntur coelestibus orbibus quomodo anima coniungitur corpori, per Drmalem unionem & substantialem informationem. Repugnat enim hoc angelicae intellectuali naturae, cum materia rem unam componere. EEst enim haec inter animam rationalem & intelligentiam siue angelicam naturam differentia, quod anima corpori est uni bi-hs S cum eo rem unam nata componere: qua nuis citam separatim possit subsistere εἰ natura autem angelica nequaqua materiae aut corpori est umbilis, sed solum per se nata est subsistere.Coniungitur autem intelligentia motrix orbi moto,ipsumque tangit secundum virtute tantum: ut propter hoc nequaquam dici debeant coelestia corpora animata, nihilo certe magis quam nauis dici possit animata,eo quod in se habeat

rectorem uautam.

SEARCH

MENU NAVIGATION