Compendium naturalis philosophiae. Libri duodecim de consideratione rerum naturalium, earûmque ad suum creatorem reductione. Per fratrem Franciscum Titelmannum ..

발행: 1542년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

LIBER IX. Iss

agit secundum dispositionem instrumenti qucrnitur quemadmodumariptor calamo apto melius pingit, quam inepto S prauo.Vnde cum anima quantum ex sese in Omnibiis aequest potes operari de apprehendere,oportet ex diuersitate cor- Doris, ut instrumetui. prouenire diuersitatem ingeni j. Itaque Donam corporis dispositionem 5e proportionem sequitur bonitas ingeni, Eandem quoque bonitatem complexionis in homine consequitur bonitas tactus.Melior is autem tactus experimur esse illos qui carne molles sunt, quam eos qui sunt dari carne. Vnde illos qui sunt molles carne experimur facillime affligi in contactu vel leuis excellentiae alicuius tangibilis qualitatis, quam alius carne durior vix perciperet, si non in maiori excellentia ipsius organo admoueretur. EManifestum ergo est ex eadem radice proficisci haec tria, nempe bonitatem tactus, bonitatem ingenij, & carnis mollitiem, ex aduerso autem prauitatem tactus ineptitudinem ingenii de carnis duritiem. Propter quod, racte ex eo quod oculis 3c sensui patentissimum est. videlicet ex carnis mollitie, argumentari possiimus quod occultum est, nepe ingenii bonitatE non quidem ut ex causa effectum, sed quemadmodum duorum effectuum ex eadem causa prodeuiiu is qui manifestior est, arguit eum qui est occultior. Sic de carnis duritie ad pia uitatein complexionis & ingeni j. EHoc autem aduertendum est, quod interdum contingit inueniri in quibusda caris vis aliquam mollitiem ex nimia humiditate 5c nimia abundantia flegmatis , quales videmus homines qui in locis frigidioribus atque humidioribus generantur multum carneos siccoque plenos. propter quod molles carne iudicantur.Uerum haec mollities bonitatem non arguit ingenij,quoniam ex mala complexione & no bona conte perariCne procedit, neq;

proprie & vere eiusmodi carne molles dicendi sunt,sed potius succosi, aut alia quavis appellatione nominandi. Neque de Lac mollitie volebat sua dicta intelligi Aristoteles. ΓCaeterum.ex carnis mollitie & complexionis bona dispositione, aut ingena j bonitate.argumentari non recte possumus alioru sensuum bona inspositione, neque ecotrario ex aliora

sensuum bona dispositione argumentabimur ingenij bonitatem, aut carnis mollitie Contingit enim ingeniosos esse carne molles & bonae coplexionis,in quibus non sit visus bonus,

Duplex

mollities.

342쪽

aut integer auditus,siue odoratus.Vicissimque contingit optinuim habentes visum siue auditum,sive olfactum, parum esse ingeniosos: nimirum quia stat in homine bonam esse complexionem secundum qualitatum proportione animalis vitae necessariam. ubi tamen illa quae in organis praedictorum sensua exigitur, non fuerit admodum bona.

CA P. XXVI. EQuod Christo domino pro suae complexionis nobilitate,

passiones omnes fuerint maxime afflictitiae.

X praedictis manifeste cosequitur. admodum recte

E ac pie sanctos patres id tradidisse de amatissima Christi siti Dei passione, quod ipsius perlong ΩΘChristi, rit si me afflictiva, multo amplius quam si hominum caete- summe as xorum ulli earudem poenalitatum fuissent inflictae passiones.stistiua, Decens enim & rationabile erat, ut homo ille qui sitia ut erat verus deus & homo verus,corpus haberet iuxta dignitatem dispositum in complexione optima, & nobilissima harmonia primarum qualitatu, videlicet ut corpus illud quod sibi initabili & ineffabili unio ine voluit unire Diiunitas verbi, & in unitatem assumere suppositi, coplexionem haberet maxime nobilem. quo sic animae nobilissuriae omnibusque gratiis &donis summe plenae, cor pus responderet iuxta suum modum absolutissimum atque persectissum. 4 Quod amplius etiam fiet credibile, si ipsum corporis huius attendamus nouu opificem. Non enim caeterorum more corpor uiq virilis seminis efficacia corpus istud contemper auit neque coposuit,sed virtus illa ex alto descendens, de qua Gabriel par anymphus virginem matre alloquens. Mariani, ait, Spiritussanctus superueniet in te, de virtus aliissimi obumbrabit tibi. Et ad Ioseph in Lucae. υ somnis angelus, QuΡd enim in ea natum est, de spiritu san-Μ udii. est. EHic ergo potentissimus sapientissimus,optimusqtie est artifex , qui corpus illud de quo loquimur, absque teporis

mora in momen O perfecit, quique anima corpori ac pariter utrunque verbo in unitatem suppositi mirabiliter copulavit. Quis autem absque artificis huius iniuria possit asse iere,op

illud, in quo ita lingulari ac praecellenti modo sese praesente exhibuit,imperfectum fuisse& mala proportione distem peratu Quomodo non magis perfectissimia corpus iuxta suam

rationem fuisse illud credimus quod tali animae omniu prae-

343쪽

eellentissimae iungi debebat, & non animae tantum creatae in tepore,sed verbo genito ante saeculat Habebat ergo Chi istus dominus corporis dispositione utique optimam & praecellentissimam, qualym nec unquam habuit quisquam, nec

post est habiturus. is Quod si ita pium est credere.statim feconsequens ut iam ostentum est) eum carne fuisse tam mollitam tenera, tactu tam bono,iam vivaci, plus quam ullus fuerit hominum caeterorum ZAfflictiones ergo omnes quas in corpore sustinebat ab initio suae natiuitatis,ad exitum usque

suae Delicis commmationis praeter quod plurimae extiter ut fuerunt illi singulari modo summe afflicti uae. Quapropter nimium vane iudicant qui passionibus his filii Dei vel omnino nihil, vel parum admodii commouentur, ea causa quod

putent ex Diuinitatis unitae commercio poenalitatem & afflictionem omnem illi fuisse leuiorem. Facile inquiunt stollidi quidam) erat illi haec sue illa perpeti. Deus enim erat,nnn

ut nos homo purus. Imo vero hac ex parte, superdignissimae Diuinitatis societas secundum accidens modo quodam fecit cuncta grauiora & magis afflictiva reddidit quaecunque in corpore pertulit: dum propter dxgnitatem vel bi aeterni corpus illi uniendum in proportione nobilissima componi debuit ad quam in fallibili consequio in carne tenerrimare vivacissisimo sensu maxima consequitur passibilitas. οἱ Ad cuius veritatis confirmationem plurimum facit,si consideremus filium Dei non ad hoc nostram sibi assumpsisse Psal. issnaturam ut faculi huius frueretur delitus,ac dura evaderet.

Verum ad hoc potius de loco pleni gaudii in hanc descendisse lachrymarum vallem, ut iuxta verbum Propheta de tot rente in via biberet, nimirum ut pro generis bainani persol- ndo debito amarissimas amaritudines ad probrosissimam usque mortem gustaret: atque adeo ab ipsa lora sol partus semper quae duriora fuerunt elegit, paupertatem,egestatem. nuditatem , esuriem , fatigationem dc quaecunque sunt lui iusmodi.Nonne cait idem ipse post mortem loquens discipu- Llic.r

li, oportuit Christum pati,& ita intrare in gloriam suam8Et Matt.2o. alibi, Filius hominis inquit ministrari non ve mi sed milliastrare, & dare anima suam in redemption: pro inialtis. Ne - Esa. s que ignorabat Propheta Esaias, quod loqueretur, cum. in spiritu venturum illum praeuidens, tru dolor a appellaret,&scientc infimitates. V iiij

344쪽

Est ergo praedicta pia patrum assertio rationabilis rimnino

di pietati consona ac praeter hoc ratione etiam S authoritate haud minimum corroborata.Neque nos huius rei tractatum nacti locum tam comodii , silc 'tio praeterire potuimus. quin suauissimi ac planissime mellei nostra Iesu amaritudine plusqua felleas. reduceremus tibi o lector Phili christe, in meanoriam.Tu vero quae paucis iudicata sunt quaeso lati ux apud te Iumina,ac mentis pariter & affectus in ima reconde.

CAP. XXV H.

E De conuenientia qninque sensuum adinvicem. Λbent autem sensos isti quinque iam secundum pax H ticularem determinationem expediri,queda in quibus conueniant ,habent: Sc quoam quibus differa

Primu quidem omnibus hoc est cc mune, sermas siue species rerum abiaque materia suscipere.

id est, sensibilium species di similitudines. absque reali i

mutati oe, alit vllius partis sensibilis, reali intra sese suscepti ne . Comparatur enim sensus hac in parte cerae, quae cum. a sigillo impressam sibi recipiat similitudi nem . nullam tam et ferri, vel auri vcl alterius ullius materiae unde facta est, partem in se accipit, sed absque materia tantum impressam sormam siue essigiem Patet autem hoc experie ia in singulis sensibus. Cum enim per visum oculus videt parietem nequς ipse paries, neque parietis vlla pars in oculum recipitur, imo neque ipse color neque coloris vlla pars,sed tantum Qecies vel si inititudo ipsius. quae per medium intra Oculum. diffunditur, quae species eiu similivido est,ncillo ipsum illud repraesentans a quo est impressa, nςmpe 'parieti colorem.Sic& in aurem cum campanam audit sonantem neque campa- Iiae in antis, neque aeris lonum habentis, neque etiam ipsius

soni pars aliqua ingreditur , sed tantum species soni quaesonum ipsum repraesentat auditui,& campanam facit audiri Aqua diffunditur solius. Itidem & in aliis sensibus dicendum Ex hoc autem ratio patet quate plantae. tametsi animam quandam habeant nempe vegetatiuam, non tamen sentiunt quoniam videlicet nullam rem sensibilem valent absque in sensus recipit specie absq; mate

r 'a

345쪽

teria suscipere. Potcst enim planeta in se recipere, Se coli inici

recipit dum nutritur & augetur,qualitates tangibibs calida. humidu frigidsi,& siccum. Ex his enim quomodo omius generatio , ita & omnis nutritio est. Sed ista non recipit absque materia ed simul cum ea suscipit:ac proinde planta vi nimis terrea & nimium crassa. non potens absque materia reru spe-ςies suscipere ensitiva iudicatur carere potentia.

CAP. XXIII. Cfensum corrumpi ab excellenti sensibili. L

E St etiam omni sensui commune,' Mi Huic quod ab excellentia sui sensibilis

corrumpitur.

Vt excelles lumen corrupit visum,& sonus excellens audita ςxcellens qualitas i agibilis ditatuit tactu. Est enim sensus velut harmonia quaeda atque in mediocritate disposita copositio. Unde quEadmodum harmoniam conceruus dissoluit, qui fides vehementius pulsauerit,& cocentus melodia perturbatrita excellens lenfibila sensus proportionε natum est destruere atque dissipare. Quemadmodu ainem, cocentus saluatur me . Iodia,donec medi riter pulsantur fidesuta saluus cosiliit sensus,donec tEperatu & mediocre conteperatur sensibile. Γ -omus autE in proposito sensibile excellens, quod excedit exuperatque sensus proportionem: ut homini nimia lux aut hi-men magis e cessivum qi iam ferat hominis oculur,cuiusmodi est humano oculo lumen illud,quod directe in Solis rotam inspicienti offunditur. Et contingere potest, ut quod huic sie excellens sensibile alteri non sit excellens:quemadmodi im lumen splendentis.Solis.hominum & ani mAntili caneror u plu-xi motu oculis non est excellens:noctuae autem oculis est e cellens et quaproptex ipsum vi sui visu corrtiptiuum fugit,t nebrarum qu rena latibula,donec Sol agit super terram luna autem procedente vel stellis,audet de ipsa procedere, agnoscens sibi temperatum lumen. Einlemadmodum autem sensibile excellens selisum corrumpit, ita sensibile ex altera par te nimium deficiens. & nimis pariat quantitatis,uel intensionis,non est natum sensem conuenienter immutare. Sensibile

enim minimae quantitatis,no bene potest a suo sensu discerni

346쪽

Insuper comune est omnibus sensibus habere suum determinatu obiectua quo patiantur: suum determinatum

organum,in quo operetur: ac mediumpor quod ipsorum organa ab obi ectis

immutentur.

Ita ut nunqua sensus nisi determinatu suu obiectu percipI-at ,neque nisi in suo organo operetur suam sensationἶ, neque nisi per media. emadmodum videlicet visus non nisi colore aut lumen apprehendit,nsiquam nisi in oculo visionem efficit, & semper per mediu inter ueniens aeris vel aquae.Quod autem uniuscuiusnue sit organum, quod obiectum,& quod medium,supra iam determinavimus.

Ite nullus sensus potest proprii oblocti alterius speciem, in se suscipere,neque alienum obiectum percipere.

Vt visus non potest sonum videre, neque caliditatem neque odorem, neque saporem:neque olfactus colorem potest odorrare dc ita In carietis.

CΛP. XXIX. EDe aliis quibusdam sensuum conuenientii .

PRcterea & hoc sensibus commune

est, quod cog rua requirunt distap- t1a sensibilis ad sensum, ut neque nimium distet sensibile a sensu,neque ex altera parte nimium sit propinquum

Nam sensibile positum supra sensum iuxta Aristotelis dictu non efficit sensationem: quemadmodum videmus de colore proxime oculis admoto, quem absque medio nequaquam

347쪽

LIBER IX. is 3 videte suffcimus.Et si qualitas aliqua tangibilis immediate oculus '

super neruum tactus poneretur, non perciperetur a tactu. Atia re non vi

que hinc est,quod visus qui in humore crystallino sit est deat pal-

neque oculi palpebra. neque corneam tuniculam quae est cir- Pebram. Ca oculos percipit neque tactus carne sentit,qua vestitur ipsi' neruus. si vero plus iusto elogetur sensibile, ut iuxta proportione sensus ad ipsum non possit in organu sua specie impri- , Inere,vel no sum cienter tuc vel no fit vel male .& imperfecte fit sensatio. Oportet ergo esse mediocre distantia,luxta Oportionem sensus & sensuilis. Na in hac re determinata mensura no poteli costitui. Quod enim meo visui nimium est distans sensibile, alterius visui est proportionatu. Ita fit, ut quod ego vel no video,vel admodu imperfecte, id alius perfectissime cernat: cum tamen secunda rem in aequali consistamus ab obiecto distatia. Ita eundem sonum qui melioris est auditus, facile percipit,quem alius in eadem positus ab obiecto distatia nequit percipere. Et manifestum eit,quosdam talis esse visus, ut de iis quae admodum longe dista ut rectius iudicet, si de iis quae minus distant.Contra vero,sunt qu: parum distanua exactissime percipiunt, magis autem distantia minime.

Est etiam omnis sensus sui Obiecti & τὸ Λεb , primationis Oppositae perceptiuus . id est:

Vt visus lucem percipit & tenebras. Quomodo enim visus de luce iudicat, ita & de tenebris. Sunt enim tenebrae luminis priuatio. verum non sic priuatio visum mouet, ut habitus. Non enim tenebrae videntur per aliquam speciei dita

fusionem Quam enim speciem de se funderet pura priuarioZ sed tantum per absentiam lucis. Tenebrae enim sum Privatio lucis , in corpore pet spicuo, apto nato suscipere lumen. Sic iudicatur aliquid absonum. vel insonum , id est, sine sono, item inodorum de insaporum, hoc est absque od re dc sapore per eosdem sensus per quos odorabile & sonorum. Aduel tendum quoque est, quod in singulis sensibus terminus significans priuationem dicitur tribus modis .Qnε

admodum exempli gratia) inuisibile dicitur tripliciter.Pri- Inmsib;lemo, quod omnino videri non potest, ut Deus, Angelus, 2- dici;

348쪽

DE SENII B vs EXTERIORI Bus

tribus Ino mas,calidas,de huiusmodi.secundo,quod difficulter videri podra vet resi 2 test . vllumei. admodum debile quemadmodum est lumenteImini in umbra per reflexionem, dc color admodum paruus de o P .uMML. scurus xtto,quod visui nocet & aduer satur,ut excellens Iumen de improportionatum.quod non absque dano cernitur. Sic inaudibile dicitur,quod vel no potest audiri, ut color: vetdifficulter,ut sonus nimiu tenuis,vel qd prauu habet sonu. trai nodorabile, se ingust a bile. quod omnino odorari vel gust ri nequitiam quod difficulter potest, aut quod prauu habet odore.siue sapore.Sic α'de intangibili diceudum. Caeterum. ipsae .ensuit disserentiae ex praemissis de singulorii particul ribus determinatioreb sunt manifestatet. Et bete ede de sensibus e terioribus & eotii sensibilibus ita declarata sussiciae

Nunc vero ordinato progressu,exterioribus percussis, ad ii teriores transeamus: ut quomodo mirabilem in externis vicaque ostendimus naturae aut rem, sic de in internis non mi-Nus magnia, neque minus admirabile quanta dabit r)comor, stremus: ut sic tam in iis quae intra suntkquam in iis quae extra apparent,glorificetur sapientia conditoris nostrLqui de intima S extima nostra, eade sapientia cuncta formavit,qui in trinitate dc unitate vivit semper benedictus in sicula, Amen.

Finit conjderationis Physicae liber Nonus.

PRO CONSIDERATIONE PARVULI

in membris oculi, ad gloriam magni artificis qui eum admi,. rabilem condidit psalmus. finite qui quaeritis miranda, δι videte quod c5momV stto vobis digito isto: pomulu.istud paruulum attem dite quod me demost rate, conspicitis oculis vestris. Consistite ex aduerso mihi. dc lumen oculorum vestrorum

utique si lubet amborum defigite in pomulum istud ecce

claudo oculum alterum, ut unum hunc considerare valea

tis attentius.

Estne ex vobis aliquis, qui pomuli huius sufficiat miranda coprehendere:qui explicare ad plenum possit nobis rationem compositionis eius Si tu iactabundus asseris posse te omnem eius explicare rationem: age, virum te praebe, dc compone nobis aliud

349쪽

ps ALMUS.

Is sinita Calidum frigidum humidum,siccum ecce appono tibi in a-hundantia ac si potest pomulo huic quod ubi demonstrat in meo vertice ineus digitus ac inquam si potest,pomum

huic simile. 'Quid enim 3si rationem omnem pernosti compositionis eius, α oa ne compi ehendis artificium: praebita tibi copiosa materia,quid obliabit quo nunus condas nobis opus simile Ecce enim calidum. Algidum,humidum, & siccum apposita

sunt tibi rex his aute .n est omnis membrorum conpositio.

Quod si Iabori operis non te putas sufficere,elige tibi artifices industrios & operarios fortes experire in omni adiutorio,num opus simile poteris essicere Ergo si fateris supra omnem artis virtutem eminere opus ,da gloriam authori omnium:& fatere minimum esse quod nogi, agnosce minimum esse quicquid tibi videris de opere eius cognoscere. O pomum paruulum. membrum pusillum, oculus qui consistis duplicatus in excavata domo tua, in specu mirabili. in medio faciet,loco honestissimo. quam nobilem habes in te virtutem,& quani ad i. irabilem is uas potentiam. Immenso interuallo super me eleuatur Luna in orbe suo superat enim uniuersam aeris regionem.& ignis globum transcendit permaximum.

Sol vero longe scandit altius: ac super hunc incredibili spatio eleuat et stellae quae sunt in firmamento, consistunt imu obi

lis.

Attamen super haec omnia tu conscendis altius,& superas omnia: neque tamen quod est omnium mirabilissimum t

xl eum deseris,in quo te posuit altissimus conditor tuus. In specu vultus excavata,quasi in rupe tua munita inanes,&non egrederis c transcendis tamen eleinenta omnia, Lunam, Solei, ,atque cuncta sydera.

vere magnus,qui te secit ita mirabilem qui talem in te posuit virtutem, i non est ille magnus artifex,mirabor ubi inue niemus quem iuste appellabimus artificem. Qui talem in te nouit compositionem effcere humidi, si

350쪽

ei calidi,& frigidi, ut tali praemineres virtute: si non est In illo sapientia,clamo ego quod nusquam inueniatur sapien

tia.

O magne Deus quam es magnus in on rebus operibus tuist& in hisce minimis quam gloriose te ipsum monstras ma

ximum

O quam debes ςsse in teipso lucidissimus, qui hanc opaca ni creaturulam tuam tali donasti nativo lumine: ut tanto distantia interuallo,ita nullo neg0cio possit Percipere. Potentiam ,sapientiain,& omnem perfectionem lux beatissi, ma,ego ascribo tibi absque mensura: agnoscat hoc ipsum omnis homo,in quo posuisti dona tua. Non pergo ego longius digitum impono ori meor stupore me obtundis in praecellentia magnitudinis tuae. Hoc tantum abscedens loquor ad gloriam tibi, multos ego vidi celebres hominibus artifices.hactenus autem non contingit videre tui similem. Gloria patri & filio,& spiritui sancto. Sicut erat in principio,& nunc,& semper e & in secula seculorum Amen.

LIBER DECIMUS CON

tentiis sensitivis interioribus. . ,

PRAEFATIO.

Ametsi magnum videatur stupendumque miracta NT Ium in organis exteriorum sensuum, de quibus iain praecedenti libro tractatum est,multo tamen itidicaret homo magis admirandas vires illas,qui sub osseo ea pitis tegmine interius delitescunt, in abscondita substantia cerebri,si eas posset oculis conten plari, si ipsam cerebri subiastantiam eiusque nobilissimam complexionem &.admirabiIem virtutis dignitatem cellillarumque pulcherrimam diItinctionem,& ossiciorum in diuersis partibus varietatem , u-lari posset cognitione deprehendere:quae tamen vita sud ἡ

SEARCH

MENU NAVIGATION