Compendium naturalis philosophiae. Libri duodecim de consideratione rerum naturalium, earûmque ad suum creatorem reductione. Per fratrem Franciscum Titelmannum ..

발행: 1542년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

LIBER XI. II O

lLIBER UNDECIMUS

Vae hactenus a nobis libris praecedentibus determ nata sunt,non homini sunt peculiaria, sed vel rebus

naturalibus omnibus generaliter coruleniunt,cuiuia

modi sunt quae in primo libro de principiis diximus, & in secundo de causis,in tertio de motu,in quarto de loco& tem pore,in quinto de generatione atque corruptioner vel immini sunt cuin caeteris viventibus utpote plantis & animalibus brutis communia,nempe ea quς in prioribus tribus libris de potentiis vegetantibus & sensibus tam exterioribus,quam interioribus diximus.Neque hactenus ullo librorum praecedentium de iis qui homini peculiariter competuat,quicquam egimus. At vero hominis egregia praecellentia,qua caeteris omnibus praestat naturalibus rebus,dc admirabiles illae virtutes quas in nobis peculiariter aduertimus, merito specialem exigunt tractatu ln.Si e n caelestia corporainopter saam qua in haec habent luseriora potentem actionemspecialem meruerunt determinationem, si denique etiam meteorologicae impressiones quae 3c mixta imperfecta dicimus propter sua tantum incertam x subitam generationem siogularem nobis extorserunt tractatum: humanae naturae Praecellentia , aarimn multo iustius id ipsum exposcit ac exigit Videlicet veillas speciali opere disciviamus, declaremusque nobilissima virtutes & operationes quae homini sic proprie peculiati ierque conueniunt, ut in nullis rebus naturalibus possint e dein vel si utiles reperiri Qirae enim haec foret inordinatio' disciplinae,polt exactam de rebus naturalibu Omnibus determinationem,ipsum quod est omnium praecipuum negligere, de ad quod caetera omnia tanquam ad finem ordinantur in actum pertratisirenustum est ergo semel nobis in manum sacceptus calamus tantisper nobis insecutat. donec' pro nostra

virili secundum bonum Dei auxilium haec verae maximael bab iniciues eaphcauerium .

392쪽

Intellect

ta homini pristent.

DE INTELLECTu ET EIUS

CAP. I. I , eme hominis praecellentia,& quomodo intellectus

per sensum cognoscitur. minis super alias res naturales pr cellentia,in In-H tellectu atque voluntate consistit, potentiis duabus utique nobilissimis quibus Dei in nobis imaginem c umilitudinem gerimus,& secundum quas Deiformes Deiaque capaces soli homines sumus. secundum quas immortales sumus incorruptibiles , dc impassibiles passione quacunque violenta vel ad corruptionem deducent ab ulla rerum naturalium quantumuis potentissime fuerit actionis: secundum quas item soli homini couenit in suis actionibus libertas meritum vel demeritum .pr mium atque poena, caluatio atque damnatio aeterna,Delicitas glerna vel aeterna miseria. Nulla enim irrationalis creatura intellectu & voluntate carens immortalis esse potest nulla Dei imagine in se gerit,nulla Dei- forinis vel Deicapax dicitur ,nulla meretur vel demeretur nulla praemio aeteruo remunerabitur, vel eterna poena punietur. Hec enim omnia solius sunt hominis, quemadmodum in posterioribus latius declarabimus.WQuoniam vero stcundum rectum ordinem prius est rem intellectu percipere, ponerius autem velle vel nolle. Intellectus enim est praesenta Ie voluntatis acceptare vel refutare, iccirco prius de intellectu quam de voluntate est dicendum.Est autem in disciplinis ordo valde conueniens, incognita per nota, & minus nota per notiora quantum fieri potest declarare .quemadmodum ex principiis per se cognitis venitur ad scientiam conclusionis,& ex corporalibus exemplis manuducimur ad intelligendaspi .itualia. Erit ergo medusconuenientissimus naturam intellectus declarandi per comparationem ad sensum qui iam ex supra determinatis praesupponitur cognitus partim quidem secundum similitudinem,partim vero secundum dissimilitudinem. In quibusdam enim coueni ut in quibusdam disse-Iunt. EPrimum itaque omnium aduertendit inest, quod sicut senses est potentia quςdam apprehesiua retum foris existentium absque reali susceptione ipsarum peritata receptionem specierum r ita de intellectus talis quaedam est potentia per quam homo etiam quae extra ipsum sunt intus apprehendit,non rem ipsam vel eius partem vel ullam corporale eius

393쪽

OFFIC. LIBER XI. III qualitatem ,sed tantum rei quam apprehendit speciem intra suscipiendo.Non enim in anima ut Aristoteles ait) lapis sed Iapidis est species. Est tamen manifesta eius in hoc differetia a sensibus exterioribus , quod singuli solum sui proprii sensibilis suscipiunt speciem , ut visus solam speciem coloris.

Intellectus autem indifferenter omnium simul est susceptiu di omnium apprehensivus.Transcendit etiam potentiam pri .mam interiorem,quam supra nominauimus sensum commu Arist. 3. ne quoniam ille licet communiter species suscipiat abom- de ani. nibus exterioribus sensibus,non tamen potest ni si illas suscipere quae ei ab exterioribus transmittuntur.Nulla enim speis cies est in sensu communi,praeter eas quae a sensibus exterioribus ad ipsum transmittuntur. E Amplius vero etiam a vi

aestimatiua siue phantastica differt intellectus tametsi quibusdam antiquorum ita visum non sui Q quoniam intellectus est potentia ulterior,& multo superior ipsa aestimatura superiot est in sensu communi aut imaginatissa. Cuius rei habita declaratione , magna ex parte quid intellectus sit & quomodo homo citeris praestet hac in parte animantibus, erit manifestum.

CAP. II.

αQitomodo intellectus sit potentia superior,quam aestimativa.

Rocuius intellectu notandum est quod illa poten- Qii mo- P tia merito superior dicituri, cui altera subseruit& do potan subministrat,& quam illa leanscendit ac superat vir tia una est tute actionis:quemadmodum videlicet sensus communis sin altera su-gulis exterioribus sensibus est superior eo quod singuli sub- Periori ministrent illi, transmittentes ad ipsum suorum sensibilium species. Hic autem operationis nobilitate excedit exteriores sensus,quoniam diuersorum sensuum sensibilia simul conserre potest,atque inter ea diiudicare, ite & actus sensuum exteriorum percipere,quae duo nullus potest sensuum exteriorum. Rursum aestimatitia iccirco superior reputatur de est sensu communi,quoniam hic illi subministrat, species susceptas ab exterioribus mox ad imaginatiuam transmittens &Ibi recondens:non utique pro temetipso quoniam ipse i Ilis

speciebus in absenua sensibilium nou vinur sed pro aesti-

394쪽

Intellectu

mativa,siue phantastica nimirum ut ex speciebus huiusmodi ipsa eliciat intentiones non sensatas,componatque & diuidat α excitata his speciebus suum exerceat officium, ipsa autem aestimatiua opirationes habet excellentiores quam sensus communis vel imaginatio eo quod species illas possit adinuicem componere & druidere, atque ita cogitationem tali cci Positioni,vel diuisioni specierum respondentem in se ipsa efficer: ac talis intentionis speciem nunquam a sensu commimuhabitam in memoria reponerestem potest non sensatas intentiones elicere,easque similiter reponere, quae neque sensus comunis neq; imaginatiua possunt. Iccirco iure superior dicitur. CEadem quoque ratione aestimauua etiam memoria su rior est,quoniam ipsius utitur seruitio.quomodo arca & horreum deseruit possessori:& habet estimatiua multo nobiliores operationes.

CAd eundem sane modum comperimus intellectimi in homine ipsa aestimatiua vi,siue phantastica inulto superiorem. vidclicet quia aestimatiua intellectui deseruit, phantasmata id est intentiones in phatasia operatas pr sentando ipsi ii tellectui ad fabricandum ex eis species rerum solo intellectu perceptibilium,& omnem sensum transcendentium, quae nullus sensus,neque interior neque exterior potest comprehendere. Atque haec est oneratio illa qua intellectus superat aestimatiuam.Sie enim se habet intellectus ad phantasmata id est ad species vel intentiones quaesunt in phantasia siue aesti in aliua quomodo se habet aestimatiua ipsa ad species a sensa communi transmissas,& in imaginatiua seruatas. Quomodo enim per aestimatiuam apprehendit de percipit animal brutum,quod per sensum communem non potest videlicet amicitiam, vel inimicitiam voluptatem, & dolorem, conueniena di disconueniens secundum sensui ita per intellectum homo Plurima intelligit quae per aestimatulam solam impossibile foret percipere. Tametsi enim aestimatiua possit elicere istentiones no sensatas a speciebus seruatis in imaginatiua, flant tamen illae perpaucae, & huiusmodi,quae conducunt ad animalis vitae conseruationem atque directionem,secundum quod animal est, utpote amicitiae vel inimicitiae comi enientia vel disconuenientis secundum sensum: quam aest Imatiuae operationςm inrueris videmus nondum rationc vἰe Iibua

395쪽

item & in amentibus atque morionibus grandioris aetatis, in quibus perparum cernitur disserenuae ab irrationalibus, taetquod propter excellentiam aestimamiae in hominibus videatur in quibus lain eminere. At vero intellectus conuertenis do sese ad eas quae in phantasia siue aestimatiua sunt intentiones plurimarum rerum elicit cognitionem,quas sensitiva potentia nulla si ite exterior, siue interior potest percipere. Intellectus enim virtute mirabili intelligit formas se paratas, naturas uniuersales, angelicas mentes, imo & ipsum Deum: quae nequaquam ab istimatiua possitnt cognosci. item dc alias na-bet intellectus operationes mirabiles, affirmando & negando, tam in uniuersalibiis quani in partιculatibus, tam in abstracto quam in concreto,& mullii pliciter ratiocinando , de quibus omnibus sito loco dicetur posternas. Nunc veros priusquam extra propositum abducamur ) illud tota virtute qua possumus declaremus.quomodo intellectui in sua operati ne aestimatiua subministrat,id est, quomodo ex phantasmatibus intellectus rerum cognitionem in se poscit acquirere.que non tu aestimatiua praefuerunt. Sic enim & mirabilis ordo potentiar tam adinvicem. ita in homine ab optimo Deo pulchre dispo itarum clarescet,& nihilominus quod quirimusγipsius intellectus natura set manifesta.

CAP. III. CDeplatonis opinione existimantis omnium intelligibilium species esse intellectui concreatas. D pr dictorum autem determinationem,ante o- A mnia hic pertractanda videtur Platonis quodam celebris opinio,qui existimauit rerum omnisi intelligibilium species fuisse intellectui a princiolo concreatas,, animam rationalem a principio suae conditionis omnium rerum habuisse cognitionem, per spccies proprias sibi concreatast quam coguitionem dicebat per immersionem in hoc corp' anima perdere, pecies tamc manere: quomodo ho multo obrutus potu . aut somno pressus nihil eorum actu intelligit,quae tame secundu habitu N species tenet. Atque ita iuxta positionis huius conleque ua asserebat, hominis scire

res addiscere,non aliud esse et relatuisti. Dic*bat enim,cum

396쪽

quis de nouo quippiam videretur addiscere,speciem in amnia existentem utpote ipsi concretam solum excitari, sicque tantum recordationem fieri quasi oblitae rei per crassi corporis immersione,non autem specie multa de nouo in intellectu fieri. Atque ita nihil dicebat hominem iam addiscere, quod non prius aliquando cognouerit Iuxta quam positionem dicendum foret,intellectum non posse vir ministerio aestimatiuae ad aliquam speciem de nouo in se acquirendam,sed tantum ad exercitationem specierumtita videlicet ut per phan- excitarentur species quae in intellectu praeexistime. ad efficiendam in intellectu rei cuius sunt species cognitionem. Verum haec positio primum quidem Christianae fidei non consonat,quae tenet animas hominu non simul fuisse creatas,neque etiam praefuisse ante corporis informationem:sed una cuinfusione corporis sigillatim singulas a Deo Aristote- crςa 3, -ipso momento quo in corpus infunduntur simulitia pla- di cre/ri, Dei nde etiam philosophis meliora sentientibus, ea ionb dic. dem positio displicet. Reprobat enim eam Aristoteles tertio sentit. , Q si em do Ri ima scripsit,pulchre docens,intellectum nulIam habere ubi connatiualem & cognatam speciem, sed esse velut tabulam nudam,in qua nihil actu sit descriptumrege tamen intellectum ex sua natura ad species omnium rerum in seipso suscipiendas idoneum, quomodo tabula nuda, in qua nihil est descriptum susteptiua est cuiust bet scripturae. Curus sententiam ut magis veram,magisque fidei .rationi. & experientiae consentaneam in sequentibus latius volumus declarare,illa altera minus probabili omissa.

CAP. IIII.

De distinctione intellectus agentis,& patientis. Dcognoscendu ergo quomodo intellectus in sua A peratione pb antasiae utitur ministerio, nota , quod iuria Aristotelis caeterorumque eius in hac parte . . sequaci iun traditionem intellectus diuiditur in agentem Zepatientem. Intellectus agens dicitur,cuius est species rerum intelligibilium efformare,atque efficere,quibus mediantibus rerum intellectiones. Intellectus autem patiens: ἡ, diςitur,euius est species virtute intellectus age- . , thri, 'ν' se sustipore. Quomodo enim in rebus o

PH turalibus compositionem ponimus ex forma substantiali -

397쪽

EIvs OFFIC. LIBER XL res

innium accidentium atque dispositionum effectiva, & materia omnium susceptiuarita intellectus totam substatia ex duabus hisce potentiis velut partibus duabus dicunt constare,

quarum altera se habet secundum rationem materiae, videlicet intellectus passibilis, nullo modo activus,sed tantum Pa suus atque susceptuius specierum: altera vero habet rationem formaesolum adtiuus & nullo modo passivus. Intellectus agens ut inquit Aristoteles est in omnia facere , hoc est,omnium intelligibilium species potest in intellectu pastabili efformare,comparaturque lumini in ordine ad colores: quoniam sicut lumen cadens su per colorem facit ipsum suesti specie organo visus imprimere sicque ipsum cuius est colora sensu facit cognosciuta per hune agentem intellemim sua

virtutem couertentem super phantasmata etarmatur in intellectu species intelligibilis , per quam fit in intellectu eius

rei cuius est species intellectio siue intellectitia cognitio, Neque ullum est ens quantumlibet a sensu remotum, qua tum libet uniuersale,quantalibet abstramim, cuius non pomst intellectus agens ex aliquo sibi oblato phalasmate id est, ex aliqua intentione phantastica in intellectu passibili speciem efformare. Quid enim magis a sensu elongatum quam Deus Attainen intellectu flagens in homine tantae est vir tutis, ut aliquam specie possit in intellectu efformare, mediate qua deum utcunque cognoscat , quantiis nondum secundum essentiam sicuti est. Est ergo intellectus agentis iuxta Ari- Aristo.s.stotelis sententiam in omnia agere, id est, specierum omniu itide at

intelligibilium rerum effecti usi Qui enim potest in id quod remotissimum est multo facilius poterit in illud quoque quod

est minus elongatum. Intellecti is autem passivus est in omnia fieri,id est,omnium rerum potest in se suscipere speciem potestque rerum omnium similitudine format i. Vnde fit venonnunquam etiam possibilis a potentia suscipiendi nomianetur. Quod quidem manifeste ex praecedenti consequitur. Si enim intellectus agens potens est omnium species etarmare,& in seipso non possit quicquam recipere, sed quaecunque ipse operatur, suscipit intellcctiis passibilis , manifesto ergo consequio insertur , quod passibilis intellectus sit omnium specie rum intelligibilium rerum susceptiuus . Quemadmodum si ferina substantialis lapidis esset omnium operationa

398쪽

DE INTELLECTU ET

effectiva. materia lapidis utique omnium esset susceptiva. Ea

enim intellectus agens ut supra di ximus tanqua forma, patiens vero ut materia. Atque hoc modo intellectus passibilis quodammodo dicitur esse omnia id est , omniformis, quat

Hieronse ny omnium similitudine potest formari,indui di ornari quε muti admodum pulchre beatus Hieronymus in epistola ad pau- Iam de omnibus sacret scripturae libris de cera ait,his verbis. Nollis cera,& ad sormandum facilis,etia si artificis & plastet

cessent manus,la me virtute totum est,quicquid esse potest.

CAP. v. Per qualitate luminis, seclaratur virtus intellectus agetis Vemadmodum autem in corporalibus nullus est color qui no per Iumen possit illustrari ut sua spe . . . ciem organu infundat,sicq; visionem in ipso est ei Atrita nulla res en cuius non podii per huius intellectus agentis ad se conirersionem intelligibilis species impriini in intellectum possibilem,& cuius non possit in eo notitia esso emari per virtutem agentis intellemis. remadmodum enim

color est obiectum visus & ideo quicquid sub colore comprehenditur,luminis illustratione aeque potest in visum imprimere suam speciem:ita ens sive verum quae ad inuicem conuertuntur obieetiim est adaequatum intellectus:atque obe ... . λψς p r tumet intillςctus agetis potest in intellectum passibi . . In imp imi species omnta eius quod sub ente continetur. l. Rursim quemadmodum nullus color quantulus lucidusa ' quantumuis nobilis,potesta visu percipi, si defuerit lumen quod silper ipsit in cadat,ipsumque illustret ita nullum ens est

intelligibile,nisi ratione huius intellectus agentia, videlicet ni si hic suo fulgore ad rem illam sese conuertat. Et quemadmodum nixta virtutem luminis fit color melius visu perceptibilis,ita ut lumine spendidius super colorem cadente ipse sit is visu si lumine tenui & obscvroi Ilustraretur,eo quod in organum species perfectius imprimatur:sic etiam iuxta huius agentis intellectus virtutε reseaciem ab uno melius perfectiusque intelligitur quam ab al- Intellera tero,iuxta quod intellectus agens persectius vel imperfecti'ngens us rei supra quam cadit,& ad quam se conuertit speciem intel-rum est tu lectui imprimit passibili. EPatet ergo, quemadmodum hu-mm. nis intellectus agentis natura,mirum in modum ex luminis

399쪽

naturalis cognitione ostenditur. Est enim & ipse verum lium spirituale & Utiq; verius illo quod a Sole diffunditur in aere..Hoc enim lumen est de quo Pialmista loquitur ,dicens, igna- psal. tum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo. sicq; enim plaertq; sanctoru patru locu istu interpretatur de naturali lumine intellectiis ,quod in nobis De ab initio velut signauit, du nobis in apice supremoq; vertice animet speciali pretrogatiua dignitatis impressit. Et est plane intellectiis hic ages in homine quodda diuinitatis vestigio, ac pa rticipi u aliquod infinitae immensaeq; lucis quae est ipse .Deus. Quomodo emna ab igne per ximo scintillulis multae exeui, aliquid claritatis illius & luciditatis ignis primari referetes, ita ab illa immensa missabiliq; diuina luce de qua

scriptu est, Erat in x vera quae illuminat omne homine veni εtem in hunc mundiam in animas singulorum hominum velut scintillula quaedam derivatur, eisq, insidet inextinguibi- Iohan listii tamen iuuum ell,modicum istud in nobis lumen respectit Diuinae lucis coparare scintillii Iae,respectu ignis magni: quado quidem alias in scriptura sancta legimus ipsos quoq; in gloria plenissime refulgetes beatos . non nisi scintillis fulgentibus comparari Sic enim quodam loco leg)mus . Fulge sapim. et .

bunt iusti,dc tanqua stintillae in arundineto discurrent. Nosta muscintillulae comparare cogimur hoc diuinae lucri in no bis participium , quandoquidem minus aliquid igneum,aut lucidum in humana appellatione nequimus inuem re. CAP. VI.

Ex disserentia intellectus & sensus, ostenditur necessario

ponendum intellectum agentem.

st autem notanda differentia inter sensum & eiusE obiectu ex parte una,& inter intellectu & eius obiectum ex parte altera. Nam sensibile obiectu si adsit requisita codirio sua actione imprimit sua specie in organu sensust ut color praesent e lumine agit in organa visus. agendoq; imprimit in ipsum tuam speciem. Lume enim non est causa effectiva speciei,neque in oculu agit per hoc quod colore illustrat, sed est latu quesa coditio requisita ad hoc ut Intelleis color possit agere in visum. Quant si vero ad intellectit,con- ctus intrario modo se res habe r. Cum enim re aliqua quae est extra sensu dis

nos jutelligimus,ipsa res nin agit in intellecta perte impri- serentia.

400쪽

Quare duplex

ius.

DE INTELLECTU ET

mendo suam speciem.Nulla enim res corporalis potest ag re in intellectum , cum sit potentia spiritualis, & nullum nabens organum corporeum. Neque imaginandum est,sie ab- aestimati v a tr ansmitti ad intellectum species corporales,quO- nodo ab exterioribus sensibus transmittuntur ad sensum comunem. Cum enim intellectus nullum habeat corporeum

organum in quo inhabitet nullus potest esse transitus per quem species talis sensibilis possie transmitti ad imellectum. βω neque intellectus ipse propiar suam nobilitatem capax foret ullius speciei sensibilis. Atq; hinc patet ratio,quare magis oporteat duplicem ponere intellectum quam duplicem sensium Non enim solet sensus diuidi in agentem 5e patientem: sed sensum dicunt simplieiter esse potentiam pastiuam quantum ad speciem . eo quod speciem in sese non debeat neque possit efformare ullius sensus, sed ipsius obiecti

actione in ipsum imprimatur, bc in speciem acquirendose habeat pure passive, tametsi in ordine ad actum suum proprium, quodammodo sit potentia activa vel proprie oper riua. O perationem enim suam sensus in seipso efficit speciem autem mediante qua ut instrumento suam operatur sensationem nequaqiis. Atque hac ratione quantum ex parte o lecti tota substantia sensus passiua dicituri neque in agentem dc patientem secundum suas partes lecatur. ε Contra vero quia obiectum intellectus per se non sufficit sua actione imprimere suam speciem, omnino tamen eget specie , si debeat intelligere: necesse est intellinum ponere non mere passivum.

respectu suae speciei sed partim effectivum. Alioqui impossibile. esset speciem in intellectu formari, de per consequens neque ulla posset fieri intellectio, cum sine specie ipsa nequeat fieri visio in oculo, si nee potentia ipsa visiva haber et

virtutem efformandi in speciem coloris,nec etiam ipsi colori talis competeret actio. Unde enim acciperet visus speciem coloris, si neque a se ipso neque ab obiecto acciperet Haec ergo necessitas est ponendi intellectum agentem, ad cuius

positionem necessario consequitur intellectus passibilis p sitio . nifi enim species iiitelligibilis in intellectu suscipetetur, non posset intellectus intelligere. φCaeterum. intellectus hi duo ponendae sint potentiae realiter distinctae, an solum secundum rationem diuersam distinguantur s

SEARCH

MENU NAVIGATION