Compendium naturalis philosophiae. Libri duodecim de consideratione rerum naturalium, earûmque ad suum creatorem reductione. Per fratrem Franciscum Titelmannum ..

발행: 1542년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

NATURALIUM LIBER r. δ

qualibet materia etia artisci ali quein adminisi auru, argettsi siue lionii statuae ex aliquo ipsorum factae, dicitur esse materia. Pro quo est intelligendum duplicem distingui solere materia, nepe primam & secundam. Q Secunda materia dicitur. quc ex alia ulteritis materia tanqua ex parte essentiali coponitur, neque pura potentia est,sed formam etiam in se incitidit,ut partem substantiale sui. Quemadmodu cum in exempla supra adducto, auru vel argutu dicitur materia statue ait reae siue argente , quonia ex ipsa & forma per artem introducta,una coponitur res artificialis quae statua dicitur. Non est tamen aurum materia prima, sed secunda tantum, quoniam priorem habet aliam, in quam ut in partem resoluitur. ex qua simul cum forma sua substantiali, componitur. ic itε compositum ex materia prima & forma corporeitatis, materia prima non est,secunda tantum. Atque hanc quidem niateria secundam non est dissicile, ne rudibus quidem intelligere. CCeteru ad intelligendum secundum veritatem dc proprietate huid sit prima materia,que hic natura esse dicitur,&principium alterum substantiale rerum naturalium, subtiliorem adhiberi oportet mentis contemplationem. N intelli- entiae aciem fixius intendere. Neque laἰis recte poteli intelli ri,nisi per comparationem ad formam,quemadmodu ait D. tum Aristoteles, materiam per analogiam ad formam esse cogno Arillo elisa scibile d est, per comparationem & relationem ad forma, notatu dirsicut & omne relatitatim per collationem cum suo correlati. gnan. uo melius atque perfectius moelligitur, neque satis unum absque altero potest agnosci. C A P. VI.CQuid sit materia prima,& quomodo cognosci debeat, qu6dque non sit proprie ens nominand

Est igitur materia prima, primum

xniuscuiusque subiectum, ex quo quippiam eo fit pacto, ut non per accidens

insit:& si corrumpitur, ad hoc yltim

sane proficiscetur. .

42쪽

, DE PRINCIPIIS RERvM

EQuorum verborum haec est sententia, materia prima est subiectum primum & vltimum omnis formae, tam si ilatat tialis quam accidentalis , M velut nouissimum subiterniculum , quod in se forma substantialem recipit formaeque substernitur, cum ea rem turalem pariter componens ita ut si quam rem naturalena per ablationem Omnium formarum corrumpere contingeret, ad ipsam materia audam deueniendum esset. verum hoc impossibile quemadmodum & ipsam materiam omni forma spoliari. Vbi cum dicitur se tectum primum & vltimum, excluditur omnis materia secunda. Ipsa enim tametsi alterius Drniae subiectum sit subiectiam tamen primum siue ultimum non est, quod ex sua materia S sua forma tanquam ex partibus componitur, sed

ulterius siue prius subiectum It ibet, illud Drmae habitacu luna & substerniculum quod in re formam nullam habet taquam sui partem, sed tantum accidentaliter velut hospitem recipit formam substantialem, ut una cum ea non seipsam, sed rem naturalem componat. Materiam ergo prinum intelligere volens, ad illud substerniculum ultimum debes intellectum conuertere, in quo non includatur tanquam pars eius ulla omnino forma. Donec enim formam simul intolligis ut partem, materiam primam non concipis.

Materia enim ex sese pura potentia est, & quasi nihil per se hoc est nullam formam sibi habens in rinsecam, ex qua

componatur neque ad aliquod particulare esse determinata, cum formam nullam habeat intrinsecam, cuius est dare esse determinatum, sed fieri ex ea potest qnodlibet. secundum . aduenientium, formarum varietatem. Itaque per se quide ni

Nattrix hi l esse .idetur ma eria, nec simpliciter ens dicenda , neque prim ni sinipliciter res neque bonum, sed quasi nihil.Est enim ni bilo hilo vici' vici illisima; & inter omnia quae a deo creata sunt aut facta, xv iNR imperfectissima. Quare inter omnia, ab optimo dc summo& verissimoente deo domino quam Iongissime distat, cum ipse sit esse plenissimum & perfectissimum. actiisque purissimus,nihil habens potentiae admixtum. Illa vero est mera potentia, nullam habens essentiae stabilitatem, nullumque proprium esse , sed a latina tantum quodammodo esse mutuat accidentale, ut quoties de forma in formam transit, toties suum quod habet accidentarium esse commutet. Quem

43쪽

modum accidentium subiecta, quoties de accidente in accidens transeunt,prius esse accidelitate, quod secundum forma abeuntem habebant perdunt, & nouum esse accidentale, secundum qualitatem aduenientem, acquirunt. Veluti cum homo qui albus erat, fit niger,perdit esse album quod habebat,& acquirit esse nigrum quod non habebat. Ita cum materia prima deforma aquae sub qua fuit, mutatur ut sit sub forma ignis,desinit esse materia aquae.& st ignis. CAPUT Vl. - Quemadmodum materia non sit activa,&a deo longissime distet. Llud vero de materia diligenteri considerandii est, I quod mera potentia sit nihil amis in se essentialiter

habens, ac proinde susceptiua tant si est atq; passiva. nulla aut ratione activa.Forma eni a qua est esse,ipsa etia esta qua omnis procedit actio atque motio. & omne quod agit, per formam agit quemadmodum & omne quod est, per formam est hoc ipsum quod est' Vnde quanto formae rerii sunt perfectiones tanto res ipsae quarum sunt formae, nobiliores habent actiones, atque dispositiones perfectiores. Quemadmodum anima rationalis quae est omnium formarum nobilissima nobilissimas dat homini prae omnibus creaturis operationes,quemadmodum 3c coelestes formae, suis corporibus dant potentissimas. Vnde& formae illae immateriales coelestes dico spiritus quae sunt format per se subsistentes,& actus

Puri,non potentes cum materia commisceri, potentia atque virtute longe supperant caetera creata omnia, atque adeo ra tionalem ipsam animam, quatenus cum materia habet naturale cominertium. Et super omnia benedictus deus qui est forma perfectissima &aetiis purissimus, super omnes formas alias creatas, materiales de immateriales, nihil prorsus habens admixtum potentiae,in infinitum potentia virtute, picria,& omnibus persectionibus supereminet creatis omnibus quantumuis in suo genere praecellentibus.

Q ia in re meditatio sese offert non iniucunda, ei qui materiam velit tanquam entium infimum & nouissimum ac nihilo proximum, cum deo qui est entium primum suprema atῆue perfectissimum, S a nihilo prorsus elonSamiuimum,

siderati

nem Dulinae persectionis.

44쪽

velut ex opposito comparare atque contra Opponere. QNc- admodum enim materia, pura exist is potentia, nihil habens in se amis intrinseci, omnium maxime passiua est,& tantum passiua,nulla vero ratione activarsic ex aduerso deus purus

actus existens,& forma perfectissima, nihil omnino habensia admixtum potentiae maxime activus est super omnia ciuxta δ' Cori dictum in omnibus operans omnia nulla tamen ratione pastilius,ut a quoquam quicquam possit lust: pere. Fequemadmodum materia cum ab omni agente naturali passibilis fit. dc ad quaelibet suscipienda indifferens, quaecunque a quolibet fuerit praedominante agente impressia, non potest tamen per se quicquam omnino agere ita econtrario deus cum ad quaelibet agenda sit indi Terens, de omnis actionis principium,omnia agens ac mouens pro suo libito non potest tamepati quippiam a quouis agente,imo nec a se ipse, quemadmodum nec in seipsam aliquid agere potest materia. Et quemadmodu cum multa accipiat in sese materia, nihil tame ipsa cuiquam donat: ita econtrario omnipotens deus cum omnia donet omnibus, omnibusque rebus suum esse instillet,& caeteras perfectiones omnes dispenset, nihil tamen ipse a quoquaaccipit neque accipere potens est. Est ergo materia, omniumentium imperfectissima, a deo quam longissime distans,& ni Iulo atque non enti vicinissima,neque vicinius quicquam nihilo potest imaginari homo,aut deus fabricare. imo non ens' fimpliciter dicenda est & non ens in actu, sed tantum ens in Potentia, tali nimirum diminuente determinatione adiecta.

CAP. VIII.

Qu'modo deus materiam creare potuerit, dc an dignum fuerit,iam impei sectissimam rem illum creare. Vna aute inter agens & effectum oporteat esse simici C litudine,sorsitan mir si cuiquam videri poterit,qne- Myestio, admodu deus persectissimus atque purissimus act. S forma fimplicissima,aut potuerit aut voluerit hac impura potentiam creare.Nam inter infinitam dc puram formam di statam potentiam nihil actus habentem,nihil apparet si- solutio militudinis. CSoluitur autem ista dubitatio hoc pacto quo- quaestiois.niam materiam non per se creauit deus, quasi ens aliquQd

per se subsistens aut quas hoc aliquid, sed concreauit potius

45쪽

s la INtan

m si

ς iam re naturali, cuius in creatione erat materia,fec Itque e deus esse sub forma, quani in se recipit,sub qua quod i modo esse habet, atque ita etiam quodammodo Deo assi latur quatenus est sub forma ipsius rei naturalis cui ipsi substernitur. Neque simpliciter creatura dicenda videtur neq; si mpliciter creata, sed potius concreatura siue concreatum at quia cu n re naturali. Ex quo consequi vide ur satis uianifeste, quod ab initio conditionis rerum Deus materiam no secerit n que creaverit absque formis substantialibus sed omnein materiam sub aliqua certa forma produxit coclei teni quidem materiam sub forma coelorum, elementa rem vero sub Drma elementorum, taleisi formis vlterioribus,per subsequentes sex dies diuinae operationis, postmo-dima fuerit completa. Ex hoc etiam patet, materiam non pota se fine forma secundum naturam existere neque ei se possibile, Wi materia omni prorsus forma sit nud i atque spoliata. neque una unquam posse spoliari, nisi adueniente altera. In oneque deum hoc posse ut materia videlicet sine serina creet, aut concreatam per se seruet, absque omni sor in a) probabilis quorumdam sententia est. Aiunt eni n,a quo O .nnis forma aufertur, ab eodem si i iliter omne esse auferri, cu u formast qliae dat esse rebus. Aliis contra sentientibus, deo non es- Diu cise impossibile, quod naturae polsibile no est,sed potuisse dea opinio.& ab initio fine forma creat Te materiam, & etiam nunc eana sine omni sorma seri rare licet sub Drma creatam. Vltra ero sententia sanior debeat haberi. nostro non stat iudicio, quapropter utranque in sua probabilitate relinquimus. CNemo vero existimet deo perfectissimo indignum, quod tam vilem rc creare voluerit,quae sit nihilo vicinissima. I moveto hac in re admodum magni sicauit potentia n m an qui est omnipotens, dum eam sic demonstrat validam, ut possit etiam in viti inuin illud & impersectissimi im, quod a su a e sentia qnam longissime distat, attingens a fine usque ad fine Ortiter,id est, a perfectione naturae angelicae, usque ad ira

perfectionem huius prope nihili. CA P. IX. Nulla creata virtute fieri posse materiam, sedin omni ctione naturali eam Praesuppotu.

46쪽

DE PRINCI p IIS RERUM

Ulla vero est tam potens creatura, quae positi creaN re vel minima quantitatem materie. Inhnitae enim hoc est virtutis tantu,nempe diuinae,facere aliqri id ex nihil quemadmodum innuit Aristoteles, cu ait,ex nihilo nihil posse fieri.iuam si creatura aliqua materiam primam faceret, necesse esset illam ex nihilo fieri sicque creari. Non Potest autem creatura creare,neque ex nihilo quippiam emcere. Potest enim creatura cum influxu dei cooperante , rem quae aliqualis est in potentia .essicere ut talis sit actu, queadmodum ignis ex ligni materia, quae est in potentia ad formam ignis, potest facere ignem actu, introducendo in eam, formam suae formae similem. Caeterum quod in potentia non est creatura facere non potest ut potenti a sit.Haec ergo cau sa est,quare cum agens naturale aliam rem naturalem possitem cere, quemadmodum de igne alium ignem producente

Iam monstrauimus, materiam tamen producere non potest,

quoniam maioris potentiae est hoc, quam illud. In omni itaque actione quae sit a re naturali, praesupponitur materia in qua forma suscipiatur quemadmodum & omnis artifex, non nisi ex materia quicquam essicit, neque item agens naturale quodcunque. Quemadmodum ignis nunquam nisi ex praeiacenti materia ignem facit. Esicut autem diximus de crea- tione, ita & de annihilatione dicendum est. Rem enim quae actia est aliquid, potest agens naturale essicere, ut talis acta non sit. hoc est . potest formas rerum destruere atque expel- Jere, non potest autem effcere ut res potentia talis non sit. l l-lud enim nempe formam expellere ex materia finitae virti tis est : Hoc vero scilicet materia in nihilum redigere infinitae, quae nulli competit creaturae. C uin & pr babilior tenet sententia, non posse talem aliquam creaturam a deo,licet potentissimo creari,cui virtus illa competat creandi siue amuhilandi: neque virtutem hanc vlli creaturae quantumuis nobilissimae, siue creatae siue creandae communicari posse,sed eius solius omnipotentiae conuenire. Solus est deus 3n coelestituis sursum habitans, qui potuit uniuersalem banc mundi machinam & molem pcrmaximam, ex nihilo de materia nusquam praeinuenta creare, Zc eandem potest cum voluerit ei iam nunc usque in nihilum redigere.Subest enim illi, cum voluerit,posse. Dictum

47쪽

C A P. X. QEx materia ingenerabili & incorruptibili secundum sese.

transitur ad diuinitatis con*derationem.

Editari hoc in loco possumus,quam sit stabilissim ii,

M in sua essentia Deus, actus pii rigimus &persectilii-mus,ipsumque suum esse iii finitu exastens, si sic permanet stabilis,quantum ad se attinet,imperfectissima ista materia,quae a Deo est lon issima,& nihilo vicinissima, sola siecam conseruante diuitia voluntate. Tametsi enim secundum formas tam substantiales quam accidentarias plurimum ipsa varietur accidentaliter,in se tame essentiali mutatione de intrinseca manet prorsus inuariata, neque corruptioni est a uegenerationi,ut caetera corpora naturalia inferiora, subiecta. adeo ut ab initio creation: s rerum, se immensa illa mole materic sub qua creata fuerunt coelum & terra de quae in eis sue omnia nulla materiae illius particula ne minima qui dein deperierit,actione naturalis agentis,quemadmodum neque mi Dima particula adiecta est, eadem Wirtute. Idaue non ob aliud nisi quod secundum suam existentiam vel non existentiam, soli Libsit diuinae voluntati agentibus vero naturalibus ,non nisi secundum formarum dc accidentium transinutationes, est subiecta. Quantumuis eni in humana potentia stulat, quantumuis ad perditionem omnimodam conetur, nunquam usque ad anni bilationem pertinget. Poterit quidem efficere vemoriatur homo.& quae materia erat hominis iam esse incipiat materia cadaueris deinde Sc hoc poterit igne adhibito, cadauer ipsum in cinerem atque puluerem redigere. Verumetia in si mille sylvas tu unius consumptione cadaueris adhibeat, adhoc nequaquam pertingere valebit, ut puluerem an- nihil α.Dispergere quidem poterit in aerem , aut an aquam aut in terram abdere: facere autem ut aliquid materiae perdatur,in omni virtute sua & consilio non poterit. EAtque hinc rursum ratio humana consyderet, si omnis creata virtus aduersus ipsum quod est omnium vilissimum non possit Alia eo praeualere, qu6dque est nihilo proximum ad nihilum non templatio. potest reducere is qui est actus purissimus forma perfectissima esse infinitum atque plenissimum, quique est a nihilo in

infinitum elongatus,Deus omnipotens quam sit prorsus crea

xomu virtuti subtractus,&quam aduersus illum omnia

48쪽

Da PRINCIPIIls RERUM

ereata virtus,etiamsi millecuplo augmentetur , omnino nihil praeualere possit.

CAp. XI. Consurrectio in uiuificum Dei assectum ex praecedetium

contemplatione mirabilium. Ibi ergo soli domine Deus, debetur creationis honor T & gloria.Tu solus non eges quopiam,vi tibi prae paret in tuo opere materia.Nilni erat mundus, de solo cum verbo suscitasti,prodinque de nihilo hic amplissima creatura.sed nec quisquam est qui nobis possit auferre vel pilum de capite, ut in nihilum pereat preter te,qui solius es potestatem habens creandi 5: anni bitandi Quare ergo piissime domine, timebimnis ullam butus mundi potestatem rcum nec animam interimere,nec corpus anni hilare valeat 3 Vnum hoc tu domine reliqui iii impiis persecutoribus,ut possint animite sitientem ab inimica foedissimaque carnis huius molestia separare. Quo quid possit homini te vere agnoscenti gratius euenirer terum, neque corpus neque animam creata ulla potestas an nihilari potest . Igitur in te domine sperantes, tuoque validissimo fulti auxilio, nullam omnino mundi huius pertimescimus quatumuis praecellentem potestatem. illud sinussime scientes,quoniam tua vi tussiperuincit in immulsi ,sed confidenter in doctrina benedicti filii tui per stamus expectantes beatam spem.& aduentum tuum gloriossim , o maxiae deorum Deus,quem ipse reproivisit nobis.

C A P. XII.

sorina ut est alterum principium rerum naturalium dc obi:et de materia coelestium atque inferiorum, an eiusdem sint speciei. Vod ad materiam pertinet,res omnes cognatae sunt 8c secundum speciem aut genus pen: tus indistinctae Si quidem in omnibus naturalibus, praecipue inserioribus illia una est eademque re ateria a de materia coelestium corporum,propter ipsortini incorruptibilitatem dubitati solet.ob hoc pati iiDDuui, quod non videatur coelestia corporum mareria esset alienarum iu pressionum lusceptiua,

neque ridetur transire de forma in formam , sed perpetu

49쪽

NATURALIUM LIBER I. g

mb ea Iem forma eisdem dispositionibus Hermanere: quod Contra-

longe est a materia corporum horum inseriorum, elemen- rii taritim atque mixtorum. Qua ratione permoti opinamur ilionei da quidain,distinctionem esse potacdam speciscam vel generi- materiacam,inter materiam coelestiuio ingenerabilium & incorru- eoeli.

Ptibilium, & inter materiam eleia entorum atque caetero

Tu.n mixtorum generabilium & corruptibilium. Aliis econtrario dicentibus,non esse ponendam distinctionem ullam talem, siue genericata siue specifica,sed Omnem materia eiusdem esse rationis: aliis dicentibus,illam coelestis materiae in- tr ansmutabilitate n non ex ipsa sua natura prouenire, sed ex conditione & virtute formaru in ipsi; inhasitantium,quibus tantam Deus naturae virtutem contulit ut nullam extraneam impressionem patiantur materiam in qua creatae sunt. suscipere.neque de tot ma in formam transire quemadmodum in rebus quoque naturalibus videmus, quasdam ex sua natura ad annorum centenarios perdurare, secundun formam in-Dariatas,cum aliet breuissimo intereant spacto,quod non dubium est ex sormarum prouenire varietate. EQuanquaautem his modis de materia coelestium εἰ inferiorum diuersa sententia est,illuΞ tamen uno ore astruunt omnes , rerum inferiorum omnium unain eandeoque esse materiam, atque

ita quantum ad hanc , esse secundum specie tu indistinctas. Caeteruin,ipsa renim abinuicem dictinato si ibstantialis atque specifica,a forti is est substantialibus. QSiquidem forma est,per quam res actu est,& in carta MA ' o. . quam speciem redigitur,quae ex materia prorsus indetermi- ' nata est,& in potentia ad quodlibet.Forma itaque id in male ' in 'ria suscepta& producta,cum ea pariter rem unam substan- tialiter componit,& materiae quodanimodo esse communicans accidentaliter,& composito dans esse substantialiter deessentialiter. Abantina enim rationali habet homo, ut homost, materia vero prima,tantum hoc, ut materia humana sit.

CAP. XIII. CEx massa cerae 3c impressione sigilli per analogiam

declaratur forniae officium.

UT autem clarior sat formae cognitio , analogiam Analo quandam de comparationem an mimus caere & S'a, Drσα sigilli,per quam. utcunque comprehendi poterit sor-

50쪽

DE PRINCIPII siRERUM

mae officium atque natura. sicut.enim massa cerae ex se niti- Iam habet imaginem aut formam , se diuata sigilli variam sculpturam nata est suscipere diuersas formas, siue hominis siue leonis imaginem,siue alterius cuiuslibet animalis,dum tasub una qualibet est,pariter nequit esse sub alia,nisi prior abiiciatur,ut cum in cera impressa est leonis imago,non potest ui eam introduci hominis imago donec abiiciatur prior leonis,successinie tamen indifferentcr quamlibet suscipere potest impressionem Ita sane materia,ex sese ad omnem prorsus formam indifferens est & indeterminata uxta autem a genus supra ipsam dominum obtinentis naturam, impressionem recipit formae. Iuetia autem formae Varietatem esse . rium suscipit. Forma vero esse accidentarium dat materiae.α

eius indifferentiam suo aduentu sic stringit ut pariter secum aliam suscipere nequeat.Qupd quidem de formis vltimis debet intelligi.Nam inconueniens non e st plures formas substantiales simul eidem inesse composito,cum ambae non vltimae fuerint,aut etiam cum altera fuerit non vltima. Quemadmodum forma corporeitatis, secundum eos qui eam distinctam ab ultima forma in omnibus corporibus ponun simul est cum anima rationali,& secundum eoruin sententiam qui tres animas distinctas reponunt in homine, simul

sunt anima vegetativa sensitiva dc rationalis . Formas autem

ultimas impossibile est eide simul inesse, cuiusmodi sunt foema hominis,equi & asini,forma ignis Sc aquar. Succetate tamen potest quasibet formas quantumuis contrarias aeque recipere, modo adsit agens quod formam introducat , alia quae prius inerat expulsa.

CAP. XIIII.

Quomodo forma esse aut non esse dicenssa sit. Vrsiim & illud in proposita analogia aduertendum R est,quod ficuti figura illa aut sorma quae t cert marsa per sigilli impressionem relinquitur, non apparet esse in sigilli imprimetis sculptura,ita forma cum det esse rei naturali, ipsa tamen non hoc esse dicitur , quod composito donat ut sit,quemadmodum exempli gratia ) donat homini

anima rationalis,ut homo sit. Ipsa tamen homo non dicitur neque est. Imo forma cum det esse rebus, Ipsa tamen nuniam Me per la, quam coexistere vel inesse dicenda videtur.

SEARCH

MENU NAVIGATION