Synopsis quæstionum de coena Domini, inter reformatos & eos qui se lutheranos vocant. By Matthias Elsnerus. Praes.: S. Maresius

발행: 1653년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

quo manducatur panis in Eucharistia obvius estis cognitus 1

Mysteria quae hic proseruntur generationis arterias, nativitatis ex virgine, unionis personalis, sunt expresse & perspicue fundata in Scripturis manducatio oratis carnis Christi neutiquam. R Gu M. X. Oralis manducati inutilis est. Except. Hoc argumentum solidὶ pariter o 'esolvit Lutheria, duci respondet, Sufficere nudum mandatum Christi sine expressa aliqua mentione fructus rutilitatis. Nam quis a eo iniquus si christum dicere ut velit quod aliquid instituat quodsi otiosum ' Quid ' Si alius non es

ructus oratis manducationis, hic an est uberrimus, Vos amici mei eritis si seceritis quaecunque ego praecipio vobis Iob:xv, i . R. I. Bene est quod nullum fructum, nullum usum, agnoscat Brochmannus redire ex orati hac manducatione et Mandatum hic fingere potuit Lutherus, ut sue: serviret hypothesin, sed illud nusquam, nunquam potuit demonstrare. s. ini'd hic mandatur a Christo respectu corporis sui, debet ordinari ad ipsius κοινωνί- , per quam habitet in nobis, nos in ipso Id autem fit non orati, sed spirituali manducatione carnis sum Quare non dubium est quin Christus mandet nobis in Sacra cena spiritualem sui manducationem per fidem. Ad hanc enim debet esse institutum mordinatum hoc Sacramentum, qui la est salutaris, proficua. q. Quod si mandato Christiparet qui oraliter comedi ejus carnem, non minus obsequentur ei indigni quam digni communicantes; nam dignitas vel indignitas communicantium, nihil facit ad hujus mandati obsequium. OBIECI . . Oralis Christimanducatio nona ruit Capernaiticam corporis Christi animam damnatam a Christo Iob:νi,1ρ. Oseqq.

Resp. 1. Contrarium evicimus superioribus argumentis r. Ianiena corporis Christi toto cap. 6. Johannis nulla fit mentio. 3. Satis est quod oralem sua carnis manducationem ejiciat

Christus, ut ei substituat spiritualem, quam: nos admittimus.

OBI. II.

62쪽

OB I. . Triplici modo distinguitur manducati spiritualis a Socramentali. i. Manducatio stiritualis peragitur sola fide, nam Uihil aliudes quam credere manducatio autem Sacramentalis requirit externum iis organon. a. Manducatio piritualrs extra Sacramenti caena usum habet locum, nam ides exauditu Rom: x, i . Sacramentalis auteni ad Sacramentum coena praeciser racta est. 3. Manducatio spiritualis semper osalutariso adeo nece saria ut in ea non obtineatur vita aeterna ob νι, 13. yψ.Ib. At Sacramentalis manducatio etiam cum damnatione confli flere potest imor: xGaρ neque onim obligat, sed solos illos qtiis ipsos probare prs unt i Cor xli 28. Resp. I. Hoc dilaxime utriusque manducationis utroque pollice laudamus, adeoq; hic nihil est quod nobis adversetur a Licet Spiritualis manducatio habeat locum etiam extra cenae usum, tamen negari nequit eam requiri quoque ad usum salutarem sacrae Coenae, hoc Sacramentum ad illam ordinari. 3. Mere Sacramentalis manducatio, non infert oralem manducationem carnis Christi, sed solius illius panis qui frangitur Histribuitur, ceu corporis Christi signum Sacramentum, quod rei signatae propterea nomen accipit. q. Sacramentalis fuit manducatio Patrum in deserto Cor: x,3 q. quae oralem carnis Christi nondum physice existentis manducationem non involvebat. O Bq. III. Quivis qui oresumitpanem benedictum una accipit illud ipsum corpus quod pro genere humano in mortem traditum est, ct qui re

haurit benedictum poculum una bibit illum ipsium sanguinem qui in ara crucis elyssiui est.

Resp. I. Panis ioculum symbola sunt illius coporis& san- ruinis Christi, qua adeo in pane lino symbolice significative sumuntur; sed ore ipsum corpus sanguinem sumi est falsissimum a Fidelis Ddigne communicans una cum pane poculo, sumit corpus languinem Christi sed illa ore, hic fide mente. 3. Cum nondum fuisset effusin in ara crucis languis Chrim, in prima Coena non potuit oraliter ebibi ex poculo, prout nec

63쪽

braliter bibebatur in deserto ab iis qui bibebant ex Petra spiri

tuali quae erat Christus 1 Cor x q. OBI. IV. Euangelista o Pantu ita conjungunt panem corpus

Domini, et num o sanguinem Domini, ut pane acceptio quidem ore, una corpus Domini accipi, o hausto viniore, sanguinem bibi, diserte dicunt. Christu nam panem exhibens, Discipulis dixit, Accipite, manducate, Hoc est corpus meum o vinam rabens a porrigens, dixit Accipite, bibite Est sanguis meus Novi Testamenti Vbi traduntur non duo distincta organa manducationis o bibitionu, num oris quo paniso vinum, alterum fidei, quo corpua sanguis Christi percipiatur: sed unicum nominatur organon, nempe os corporis, quo trai Sacramenti pars accipiatur. Quo autem sensu hoc accipiendum, it clare indicato explicat Paulus Cor: Mit inquiens, Nonne panis quem frangimus communicatio corporis Christi est Nonne poculum cui benedicimus communicatio sanguinis Domini est Z mcunque itaque ederit panem benedictum, una corpus Domini edit , quicunque biberit vinum benedictum, una bibit sanguinem Domini. Et hac est unio Sacramentalis in caena inter panem ct corpus Domini, non ab hominibvi coocta,

sed a Spiritu Dei clare tradita. Resp. I. Non alia debet fingi unio panis .corporis Christi in coena quam χετι, ηδε relativa signi ad signatu, qualis aque: in baptismo cum sanguine Christi nos lavante ab omni peccato, mannae in quae ex petra manantis in deserto cum carne sanguine

Christi. a. Qq sensu panis Qvinum sint κοινωH corporis sanguinis Christi superius satis superque explicavimus, .nullis inde fidiculis colligetur, ore eodem sumi substantiam corporis&sanguinis Christi quo panis& vinum sumunturis absumuntur.3. Una cum pane lino sumi corpus sanguinem Domini largior duplici sensu Primo enim haec sumuntur cum illis in suo esse significatori relativo, quatenus panis linum quae ore sumuntur significant corpus ela sanguinem Domini, ex ipsius institutione juxta quam sub illo formali traduntur exhibentur; Secundo, haec quoque una cum illis sumuntur a vere fidelibus,

H sed

64쪽

sed non eodem modo: Illa enim ore, haec fide percipi debenti . Si non sint in Coena duo distincta organa manducationis adhibenda, s&fides, non tenebuntur communicantes fide participare carni Christi, adeoque κοινωνίων salutarem cum Christo in in usu ceniconsequi quod valde absurdum est. Uno oris organo procedit Sacramentalis manducatio panis, adeoq; & corporis Christi in suo esse significato sed in suo esse absoluto, ut maneat in nobis isos in ipso, non aliter manducatur corpus Christi quam spiritualiteris fide. 6. Utramque partem Sacramenti ore sumi, dicitur vel ambigue, vel etiam falsis. Nam ress gnificata in suo esse absoluto non sumitur ore, sed solum fide: At in suo esse significato, non habet unionem υσυ D, sed tantum χεlε cum signo prout omne signum definitur Augustino lib.a de doct. Christ. cap. i. Res praetersieciem quam ingerit sensibivi, aliudex ses aciens in cogitationem venire. 7. Mandatum edendi, duo complectitur primo ut physice id ipsum dentibus teratur frangatur, quod datur a Ministro, nempe panis secundo, ut cum ille panis sit signum Sacramentum corporis Christi, per illius esum physicum Mnaturalem, excitemur ad manducationem spiritualem mysticam rei significate: Nam ut panis Eucharistis adeoque illius manducatio, praeter suum esse physicum Mabsolutum, habet quoque suum esse mysticum significativum , ita mandatur nobis per verbum Edite, non tantum manducatio physica Moralis, sed etiam manducatio mystica&spiritualis, quam fide, mente fieri, non ore, in consesso est apud adversarios.

Urest. IV. An intobabilis sit usus particultrum In

cum Sub in Maserio Sacramentalis praesentia

explicando ' Clariss Brochmannus agnoscens Spiritum Dei

is loquendi formis, saltem totidem perbi, non uti vult tamen eas propugnare, tum contra Pontificios, eo quod quam maxime a νersentur Tra substantiationi, tum adversus Calvinianos , ut amat

loqui, quod larvam detrahant itis si corporis Christi prasentia quam

coena

65쪽

in Carna sacra urgent, quippe qui aliam non agnoscant aut admittant corporis Christi in coena praesentiam quam quasi id in caelum rotante

Verum nec ista machina opus erat ad Transsubstantiationem impugnandam , quae satis corruit eo ipso quod panem vocet Scriptura id quod ore sumitur in Eucharistia, & de paradicat Christus eum esse corpus suum; nec bona fide Reformatorum sententia hic refertur a Brochmanno Nam Christi praesentiam duplicem agnoscimus in Sacra Coena alteram Symbolicam Sacramentalem in signo corporis sui, prout omne signum rem signatam qua- dantenus ponit prae sensibus, juxta signi definitionem quam modo ex Augustino retulimus alteram mysticanari spiritualem, fidei digne communicantium, qua ejus carnem non minus vere edunt bibunt sanguinem in alimentum vitae aeternae, quam ore sumunt panem vinum quibus vita haec temporaria sustentatur. Et cum agnoscat ipsemet Vir Eruditus, i dari spiritualem carnis Christimanducationem, de qua agitur toto capite, Johannis; et eam

peragi solo stiritu, ηima obde non video cur magis itis debeat dici corporis Christi praesentia in Coena, qua praesens est fidei, quam fictilia foret dicenda carnis Christi manducatio quae fide ultra αιΘα ad τῆνοα assurgente peragitur, ter quam arctissimam cum ipso κοινωνtαν consequimur. Has vero particulas

I , CUM quas nec ipsa habet Augustana

Confessio, merito detestamur, ceu destinatas adstruendae orati Capernaitica carnis Christi manducationi ejusque inclusioni ac latitationi locali Mindistanti sub Elementis Sacramentalibus, in eo solum a Pontificio figmento discrepanti, quod Paristae dicant corpus Christi esse praesens indistante in , cum θsubsteciebus panis , cum Lutheran tantum panem reponant loco specierum illius, idest revera idem dicant, si flecte panisvi vini sensu constanti Veterum usurpentur, non pro inanibus accidentibus absque subjecto, sed pro ipsa elementorum Sacramentalium substantia matura. Argumenta autem nostrorum quibus hale loquutio in , cum Osubrine, reiicitur, prout referuntur ab ipso-

66쪽

KR Gu M. I. abeunt hac ratione Iutherui si a 8 et in sacra caena: 1 iam si corpus Dominis in pane, cum pane, subpane, neutiquam punis est ipsium Domini corpus Etenim Boco, nequit sine miro ac inintelligibili tropo, significare, in cum, sub hoc est.

Excepi. r. Iutheran nunquam dixere, nunquam docuere quod Io.quutio hac, Panis est corpus Domini, si loquutio aut Euangelistarum, aut Pauli, qui canam Dominicam nobis destri erunt: Sed Spiritu Dei ο-quutio est Hoc est corpus meum, ubi pronomen Hoc est quiddamosa πεπλήγμιένον ambitusuo continens o panemis corpus Domini. R. I. Lutherani contra Pontificios bene pertendunt pronomine Hoc, ut ut neutro, referri ρῖ, ac ut ipse Brochmannus contra eos

loquitur impugnans Transsubstantiationem, per illud id desidinari, quρ Christus in manu suas sumpsit θ cui benedixit, addo de quod fregit ac discipulis ad edendum porrexit. Id autem fuisse panis substantiam, est certissimum a Juxta eosdem verba Christiuo est corpus meum, per illa Pauli veniunt intelligenda, Panis quem pangimus es κοινωνία corporis Christi. Cum ergo hoc loco Pauli, Panis quem stangimus habeat rationem subjecti, etiam punis pronomine Ηοι debet designari in verbis Christi. 3. Quod si pronomen Hoc

de pane non intelligatur , ergo ad τοίωμα debebit referri, quod Transsubstantiatoribus negant Lutherani. q. Par est ratio, inquit Brochmannus contra Pontificios, utriusique partis coena atqui in secunda parte coena ponitur apud Lucam ct Paulum poculum; hoc est vinum, interprete Mattha cap. ab verpua ρ. Quare etiam, in priore caena parte concedendum est notari panem pronomine Hoc. Quod si id concedendum est, ergo&illud, hanc propositionem esse veram DSpiritus Dei, Panis corpus Christi Nec enim, ut bene, ne Hieronymus ad cap. i. Gal. in verbis Scripturarum est Euangelium, sed insensu non insuper cie, sed in medulla non in sermonum foliis, sed in radicerationis. 3. Si quod απαφος sit haec loquutio, anisocose pus Domini, quoniam ι Γλεξώ non extet in Scriptura, quanquam ex iis qua legimus, aliqua etiam qua non legimus intelligimus, inquit Augustinus lib.3. contra Maxim. cap. 3. veniat rejicienda, quanto minus admittenda haec nova monstros phrasis Lutherana, quod

in cum

67쪽

in, cum sub pane sit corpus Christi, cujus nec vota nee vestigium

extat vel in Scripturis, vel apud Veteres, nisi forte in horrenda illa palinodia, quam Antichristus Romanus, pr scripsit Berengario, in Can. Ego Bereng. s. a. de Consec qui coactus est profiteri, panemo vinum qita in altari ponuntur post consecrationem non solum Sacratnentum, sed etiam verum corpiui sanguinem Domini Uri Iesu Christi esse, sensualiter non solum in Sacramento, sed in veritate, manibus Sacerdotum tractari , angi , o dentibus delium alteri ubi Glossator ipse uris Canonici cogitur annotare, quod ibi sane intelligas verba Berengari, imo Nicola cum suo Conciliabulo ea dictantis Berengario, in majorem incides lineo in quam ipse habuit. 6. Non potest pronomenio ullo modo ad corpus Christi pertinere, quin sit sensus tautologicusis absurdus, Hoc corpus meum est corpus meum. 7. Aque absurde fingas, dari aliquod Olam πλεο-- μένον compositum ex pane, corpore Christi, quod dicatur corpus Christi tum quia talem υμπλοκλ compositionem nescit Scriptura, nec magis sit fingenda ex pane, corpore Christi in Coena, quarta ex aqua sanguine Christi in Baptismo tum

quia perinde posset dici, o est panis meu , vel Hoc, idest , hic panis

hoc corpus meum, est corpu meum, vel Hoc, idest paniso corpia meum est panis, quae omnia sua absurditate se refutant, ac dictum latea Christo, Hoc est corpus meum. . Si etiam corpus Christi pronomine Boc significatur, non solum deberet esse id pronomen substantivum respectu panis, adjectivum respectu corporis, sed etiam oportebit Christum suum corpus in manibus suis sump-ss e, iisdein illud fregisse, illi benedixisse , illudque tradidisse

discipulorum suorum dentibus masticandum; quia de eo id pronomen intelligitur, vel fatentibus adversariis, quod Christus accepit in mensa, cui benedixit, quod fregit, quod tradidit discipulis, quod illi sensibiliter ac dentibus suis terere debuerunt. Scilicet haec portenta veniunt ab iis asserenda , qui illi veritati, quam alias propugnant contra Pontificios, nolunt subscribere, Panis est corpus Christi. Except. 2. Licet Lutherunt admittant loquutionena, Panis est corpus Domini, tanquam Eccle=ia icam, tamen panis Iutheranis non est corpus

Ho Domini

68쪽

Domini essentiali radicatione sed Lutheranorum sententia est, Panem non-ssi Sacramentaliter esse orpus Domini, idest, medium esse cujus interpentu

communicatur corpus Domini, se Paulo Cor:x, ib. R. I. Si haec loquutio sit exegesis Gle astica verborum Christi, Hoc est corpus

meum, debet necessario niti authoritate Scripturarum. 2. Non possunt eam Lutherani ceu veram admittere quin eo ipso sua causa cadant, ut ex antecedentibus liquet. 3. Nec Orthodoxi volunt, panem esse corpus Domini essentiali nauicatione, sed tantum Sacramentaliter , quia est signum, Sacramentum corporis Christi quod si bona fide sentiunt Lutherani, ut ait Vir Doc imus, nobiscum omnino consentiunt. q. Consentimus quoq; panem ideo dici corpus Christi, quod sit medium sacramentale, cujus interpentu comnisnicatur corpus Domini, idest in illius κοινωνίαν spiritualem salutarem deducimur prout aqua in baptismo est Sacramentale medium cujus interventu nostrae conscientiae per

Spiritum Dei sanguine Christi asperguntur, ita ut eo respectu aeque possit aqua in Baptismo dici hch, sanguinis Christi, ac dicitur panis in coena --i corporis illius, licet in cum iuba qua sanguis Christi quo aspergimur, substantialiter Mindistanter praesens non sit. Excepi. 3. Loquutiones hae, Panis est corpus Domini , Cum pane est corpus Domini, loquutiones siunt vocibus dixerse, sed sensit eadem nam altera est alterius explicatio, eo plane modo quo Scripturis dico, Christus est Deus Roni: ix . In Christo est Deus a Cor ν, io. cum Christo est Deus ct xG8. Deus seu verbum est caro ob i, i Deus est in carne manifestatus aim: Mi,ib. R. i. Si istae duae loquutiones sunt sensura lana, haec Lutheran non magis erit Spiritus Dei loquutio, quam illa Reformata acclesiastica et Magnus est hiatus inter utramque Nam illa, Panis est corpus Christi, non

aliter resolvitur quam per hanc, Panis est Sacramentum M gnum cornris Christi, aut, Panis gni cat comi Christi. 3. Aliud est panem dici esse corpus Christi Sacramentaliteris significative, aliud in cum οβ pane indistanter substantialiter esse corpus Christi. ' Non tantum agitur de Cum , vel de In sed de In cum sub simul i quod nullo simili e Scriptura sensu Lutheran unquam

monstra

69쪽

monstrabitur, & revera in insinitum recedit ab illo si ini quod tantopere videntur isti homines velle retinere. 3. Agnoscimus cum pane a fidelibus in Coena sumi Christi corpus, sed illum ore, hoc sideri cordes Agnoscimus quoq; posse dici quod in pane sit corpus Christi, ut signatum in signo Sed το κεινοHυον est, an in, cum ct sub pane indistantervi substantialiter sit corpus Christi ore sumendum manducandum ut ipse panis. Similia qua hic adferuntur sunt plane dissimiliaci Nam nullo locorum hic citatorum haec formulam, nosv legitur Nec potest fingi unio hypostatica corporis Christi cum pane, per eam Impanationem quam te curans olim introduxerunt, cujusmodi est cum carne quam assumpsit Unio naturarum in Christo est φυα , ut desinitum est in Concito Ephesino contra Nestorium, per quam non in unam naturam, ut finxit Eutyches, sed in unum suppositum indis lubile coalescunt; sed unio panis & corporis Christi est Sacramentalis, χεJικη relativa, qualis est inter signavi res significatas,& cujusmodi erat inter circumcisionemri foedus, agnum Pascha, petram Christum. Ut taceam quod loca a Brochmanno prolata non faciant ad rhombum Nam Iola I, I . non legitur Deus silve Verbum es caro, sed Verbum carosactum est. Et ITim: III, 16. Deus in carne manifestatus est Deus incarnatus Iam vero nec Christus potest dici imparatus, nec panis fieri corpus Christi per illius assumptionem, ut λογος caro factus est per carnis nostrς assumptionem in unitatem personae. Ubi vero Deus dicitur fuisse in Christo ut a Cor: v, 19. cum Christo Aeti x, 38 id de persona Patris potius debet intelligi, ut Job: X, 38. XIV, Io quam depersona λουου, adeoque ad loquutiones personales de Christo se maliter non spectat Et nusquam Deus dicitur fuisse in, cum Osub Christo, ad explicandam illam loquutionem verissimam, Christus est Deus, aut υνωνυμιοῖς cum illa. R Gu M. II. Inpertitur Iutherana liquendi forma radicatis Sacramentalis Christi, ita ut ex subjecto flat pradicatum Nam non praedicatur de pane quod i corpii Domini, sed de corpore Domini quod si in

70쪽

Except i . Neutiquam invertimus propositionem Sacramentalem a Christo surpatum Nam Christus non inquit, Panis est corpus meum, sed erba Chrsii sunt, Hoc est corpus meum, pronomine Hoc designanso panemo corpus. R. I. Si pronomen Hoc designat simul: panem corpus, tum corpus Christi in ejus oratione erit simul praedicatum&pars subjecti quod quam absurdum sit visum suo loco. a. Si corpus Domini etiam pronomine Hoc designatur, nequidem tum aequipollebunt hae tua propositiones, o u corpus meum, In cum, sub hac est corpus meum, quin dicatur corpus Christi

esse in cum is sub corpore Christi quod vatae estivum foret.

3. Revera Christi loquutio, Hoc est corpus meum, coincidit verbis sensu cum hac, Panis es corpus meum, siquidem, ut satis superque ostensum fuit, pronomine Hoc, solus panis designatur. q. modsi corpus ianis illo pronomine debent simul intelligi, ut co pori conveniat sumi med ore non minus quam pani, non solum quoque debebit convenire corpori, ut frangatur, digeratur, egeratur in secessum ut panis sed etiam quae sunt corporis convenient ipsi pani, adeoque non corpus tantum Christi traditum erit pro nobis, nec sanguis tantum illius effusus erit in remissionem peccatorum nostrorum, sed etiam panis dicendus erit tr ditus in animarum nostrarum, vinum effusum in peccatorum remissionem ; quod nemo vel febricitans somniaverit un

quam.

Except. 2. Loquuti In cum , sub pane est corpus Domini. ἐyἡγ- enloquutionis Ecclesiastica, Panis est corpus Domini. Nam panis ratione e semia sua confideratas, non est Hil imum corpus Domini, sed panis dicitur corpus Domini, quia una cum pane exhibetur corpus ο-rnini, seu ut loquitur D. Paulus a Cor x, ab panis est communicatio corporis Domini. R. 1. Haec loquutio non modo est Ecclesiamica,

sed divina , quae mentem Christidirecte exprimit. 2. Ejus non est explicatio, sed perversito quam tradunt Lutherani, destitutim sua phrasiologia omni authoritates Divina icclesiastica.3. Cum panis non sit rasione essentia sua corpus Domini, debet id esse duntaxat ratione sui usus Sacramentalis suaeque mysticae significationis, ut cum ex saxo fit limes, ex cera fgillum. Dicitur itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION