De vita excellentium imperatorum

발행: 연대 미상

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

T. POMPONIUS ATTICUS. III

neque longius, quam dictum esset, eos debere passus sit. Quod utrumque erat iis salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur, neque multiplicandis usuris cresceres Auxit hoc hcium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit, ita ut singulis septem modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. III. ic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus, videretur. Quo factum est, ut huic omne honores, quos possent, publice haberent, civem Ioque facere studerent quo beneficio ille uti noluit.

OQuod nonnulli ita interpretantur, omitti initatem A monam alia adscita. Quamdiu adfuit, ne qua sibi

statua poneretur, restitit absens prohibere non potuit.

Itaque aliquot ipsi, et Phidiae, locis sanctissimis posue Isirunt. Iunc enim in omni procuratione reipublicae actorem auctoremque habebant. Igitur primum illud munus fortunae, quod in ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eandem et patriam haberet et dominam choc specimen re prudentiae, quod quum in eam civitatem se contulisset, quae antiquitate, humanitate, doctrina praestaret omnes, unus ei ante alios fuerit carissimus. IV. v exf Asia Sulla decedens quum venisset,

quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus Madolescentis et humanitate et doctrina Sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus videretur. Tanta autom suavitas erat sermonis Latini, ut appareret, in eo nativum quendam leporem esse, non adscitum. Idem poemata pronuntiabat et graece et latine, sic ut supra Mnihil posset addi. Quibus rebus factum est, ut Susianusquam eum ab se dimitteret, cuperetque secum deducere Cui quum persuadere tentaret, Noli, oro ue,

122쪽

II T. POMPONIUS ATTICUS.

inquit Pomponius, ct eratim eos me esse ducere, timquibus ne contro fe cimo ferrem, Italici reliqui. At Sulla, adolescentis ossicio collaudato, omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens jussit deferri. Ηic complures annos moratus, quum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet paterfamilias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium reipublicae tribueret, nihilominus amicis urbana ossicia praestitit Nam et ad comitia oriun Io ventitavit, et si qua res major acta est, non defuit:

sicut Ciceroni in omnibus ejus periculis singularem

fidem praebuit; cui ex patria fugienti sestertiorum ducenta et quinquaginta millia donavit. Tranquillatis autem rebus remigravit Romam, ut opinor, L. Cotti Ihet L. Torquato Consulibus quem diem sic uniyersa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret V Mabebat avunculum L. Caecilium, equitem,

manum, familiarem L. Luculli, divitem, dissicillimire natura cujus sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, hujus sine flensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Quo facto tulit pietatis huctum. Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum, heredemque fecit ex dodrante ex quim hereditate accepit circiter centies sestertium. Erat

nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condi cipulatu vivebat conjunctissime, multo etiam familiarius, quis cum Quinto ut Iudicari possit, plus in amicitia valerere similitudinem morum, quil innitatem. Utebatur autem intime Q. ortensio, qui iis temporibus primcipatum eloquentiae tenebat ut intelligi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an, tensius et id,

123쪽

T. POMPONIUS ATTICUS. IIa quod erat dissicissimum, Sciebat, ut inter quos tantae

laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio, essetque talium virorum copula. VI. In republies ita versatus est, ut semper optim rum partium et esset et existimaretur, neque tamen se

civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quelm qui maritimis jactarentur Honores non petiit, quum ei paterent, propter vel gratiam vel dignitatem: quod neque peti more majorum, neque capi possent Ioconservatis legibus, in tam emisis ambitus largitioisibus, neque geri e republica sine periculo, corruptis civitatis

moribus. sed hastam publicam nunquam accessit. Nullius rei teque praes neque manceps factus est. Neminem neque suo nomine, neque subscribens, accu I5savit. Indus de sutare nunquam iit judicium nullum habuit Multorum consulum praetorumque praesecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secintus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit huctum qui ne cum Q. quidem Cicerone voluerit ire mi Asiam, quum apud eum legati locum obtinere posset. Non enim decere rem arbitrabatur, quum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris Qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, quum suspiciones quoque vitaret criminum. Quo e rebat, ut ejus observantia omnibu Oset carior, quum eam ossicio, non timori neque spei tribui viderent. VII. Incidit Caesarianum civile bellum, quum ab re annos circiter sexaginta. Usus est aetatis vacatione,

neque se quoquam movit ex urbe Quae amicis suis domus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit. Ipsum Pompeium conjunctum non offendit nullum enim ab eo habebat ornamentum Io

124쪽

II T. POMPONIUS ATTICVs.

ut caeteri, qui per eum aut honores, aut divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum ejus ostensione domi remanserunt Attici autem quies tantopere Caesari fuit grata, ut victor quum privatis pecunias per epistolas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. Sic vetere instituto vitae, effugit nova pericula. VIII. Secutum est illud, occis, Caesare, quum Io respublica penes Brutos videretur esse et Cassium, ac tota civitas se ad eos convertisset. Sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adolescens aequali familiarius, quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in convictu Excogitatum est a quibusdam, I ut privatum aerarium Caesaris intersectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. Id facile essici posse arbitrati sunt, si et principes illius ordinis pecunias contulissent.

Itaque appellatus est a C. Flavio, Bruti familiari, Attucus, ut ejus rei princeps esse vellet At ille, qui ossicia

2 amicis praestanda sine factione existimaret, semperque a talibus se consiliis re ovisset, respondit: si quid Brutus de suis scietistoetibus uti noluisset, surum, quiamtiam in citerentur: se neque tim quoqucim de ea re folioetistimmo neque coituram. Si, ille consensionis 25 globus hujus unius dissensione disjectus est. Neque multo post superior esse coepit Antonium ita ut Brutus et Cassius, provinciarum, quae iis necis cauis datae erant a consulibus, desperatis rebus, in exilium profici cerentur Atticus, qui pecuniam simul cum caeteris com

do ferre noluerat florenti illi parti, abjecto Bruto Italiaques

denti sestertiorum centum millia muneri misit. Eidem in Epiro absens trecenta jussit dari neque eo magis potenti adulatus est Antonio, neque desperatos reliquit.

125쪽

T. POMPONIU ATTICUS IIS

IX Secutum est bellum gestum apud Mutinam In quo si tantum eum prudentem dicam, minus quam debeam, praedicem, quum ille potius divinus fuerit; si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus neque agitur, neque minuitur. Mostis 5 Antonius judicatus Italia messerat; spes restituendi nulla erat. Non solum ejus inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis ejus se dabant, et in eo laedendo se aliquam consecuturos Sperabant commendationem, Antonii familiares inseque Iobantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant di liberos retiam rextinguere parabant. Atticus quum Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissumus esset Bruto non modo nihil iis indulsit ad Ant Dium violandum, sed e contrario familiares ejus ex IS urbe profugientes, quantum potuit, texit quibus rebus indiguerunt, juvit P vero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente proficisci non potuerint. Ipsi autem Fulviae, quum litibus distineretur, magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentiet ossicium suum praestitit, ut onullum ilia stiterit vadimonium sine Attico, hic sponsor omnium rerum fuerit. Quin etiam, quum illa fimdum

secunda fortuna emisset in diem, neque post calamit tem versuram facere potuisset, ille se interposuit, pecuniamque sine foenore, sineque ulla stipulatione ei cre redidit maximum existimans quaestum, memorem gramtumque cognosci, simulque aperire, se non sortunae, sed stominibus, solere esse amicum Quem quum faciebat, nemo, eum temporis causa facere, soterat

existimare Nemini enim in opinionem veniebat, An Botonium rerum potiturum Sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos

cives videretur Ille autem sui judidi potius, quid se

126쪽

IIS T. POMPONiUS ATTICUS. facere par esset, intuebatur, quam quid alii laudaturi

serent.

X. Conversa subito fortuna est Ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno Oin periculo Atticum futurum putarat, propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem

tulerat: tanta varietas iis temporibus fuit fortunae, ut Io modo hi, modo illi, in summo essent aut fastigio aut periculo habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui. oc quoque sit Attici boniblatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo

cognoverat, adeo conjuncte vixit, ut at extremam I aetatem amicitia eorum creverit. Antonius autem etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, Sed omnibus etiam ejus amicis esset inimicus, eosque vellet proscribere; multis hortantibus tamen Attici memor fuit ossicii, et ei, quum requisisset ubinam Met, Surere manu scripsit, ne timeret, fisimque cid se veniret: se rem, et illius causa Gellium tantim, de proscriφfortim numero eaeemisse. Ac, ne quod in periculum incideret,

quod noctu fiebat, praesidium ei misit. Sic Atticus in

summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem cari

25 simum habebat, praesidio fuit. Neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis, sed conjunctim ut appareret, nullam sejunctam sibi ab eo velle fortunam. Quod si gubernator praecipua laude fertur, qui navem ex hieme marique scopuloso servat cur non singularisa ejus existimetur prudentia, qui ex tot tamque gravibus procellis eivilibus ad incolumitatem pervenit lXI. Quibu ex malis ut se emerserat, nihil aliud egit, quam ut plurimis, quibus Iebus sοSset, esset

127쪽

T. POMPONIUS ATTICUS. II auxilio. Quum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla definerit nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est. Qui etiam, post proelium Philippense, interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium, et ejus filium, Aulumque Torquatum, caeterosque pari fortuna perculsos, instituerit tueri, atque ex Epiro his omnia Samothraciam supportari jusserit. Dissicile est

omnia persequi, et non necessarium. Illud unum interumligi volumus, illius liberalitatem neque temporariam, lonoque callidam fuisse. Id ex ipsis rebus ac temporibus judicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed amictis semper succurrit qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem ejus, quam rente, coluerit. Sic liberalitate utens, nullas inimicitias IS gessit quod neque laedebat quenquam, neque, si quam injuriam acceperat, non malebat ulcisci, quam oblivisci. Idem immortali memoria percepta retinebat beneficia : quae autem ipse tribuerat, tamdiu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat Itaque hic fecit, Mut vere dictum videatur Sui cuique more sngunt fortunam. Neque tamen prius ille fortunam, quum se ipse finxit qui cavit, ne qua in re jure plecteretur. XII. is igitur rebus effecit, ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiaritate conjunctus adolescenti MCaesari, quum propter suam gratiam, et Caesaris potentiam, nullius conditionis non haberet potestatem, potissimum ejus deligeret assinitatem, praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. Atque harum nuptiarum conciliator 1it non est enim celandum do M. Antonius, triumvir reipublicae constituende cujus

gratia quum augere possesSiones posset Suas, tantum

fuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus ait ea,

128쪽

IIS T. POMPONIUS ATTICU E. nisi in deprecandis amicorum aut periculis, aut incommodis. Quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre suit. Nam quum L. Saufei equitis Romani, aequalis sui, qui cum eo complures annos, studio ductus phil 5 sophiae habitabat, habebatque in Italia pretiosas posse siones, triumviri bona vendidissent, consuetudine ea, , tum res gerebanturn Attici labore atque industria factum, ut eodem nuntio Saufeius fieret certior, se patrimonium amisisse et recuper,sse. Idem L. Iulium Io Calidum, quem post Lucretii Catullique mortem multo

elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem vere videor posse contendere, neque minus virum bonum,

optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum, propter magnas ejus Africanas possessiones in I proscriptorum numerum a P. Vol tinnio, praesectori brum Antonii, absentem relatum, expedivit. Duod in praesenti utrum ei laboriosius, an gloriosius fuerit, ditacile fuit judicare quod in eorum periculis, non secus

absentes, quam praesentes amicos Attico esse curae 2 cognitum est.

XIII. Neque vero minus ille vir bonus paterfamilias habitus est quum civis. Nam quum esset pecunim , nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. Neque tamen non imprimis bene habitavit, omnibusque optimis 2 rebus usus est. Nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilanam, ab avunculo haereditate relictamn cujus amoenitas non aedificio, sed silva, constabat. Ipsum enim tectum antiquitus constitutum, plus salis, quum

sumptus habebat in quo nihil commutavit, nisi si quid do vetustate coactus est. Usus est familia, si utilitate judicandum est, optima ; si s mx, vix mediocri Namque in ea erant pueri literatis imi, anagnostae optimi, et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam

129쪽

T. POMPONIUS ATTICUS iis QEBet, qui non utrumque horum pulchre facere posset. Pari modo artifices caeteri, quos cultus domesticus desiserat, apprimo boni Neque tamen horum quenquam, nisi domi natum domique factum, habuit quod est Signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Nam et non intemperanter concupiscere, quod a pluri mis videas, continentis debet duci et potius diligentia quata pretio, Iarare, mox mediocris est industriae. Elegans, non magnificus splendidus, non sumptuosus; omni diligentia munditiem, non affluentiam, assectabat Iosupellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset Nec hoc praeteribo, quanquam nonnullis leve visum iri putem. Quum imprimis lautus esset

eques Romanus, et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, scimus, non m i5plius quam terna millia aeris, peraeque in singulos men-SES, X ephemeride, eum expensum sumptui ferre solibitam. Atque hoc non auditum, sed cognitum praedic

mus Saeph enim propter familiaritatem domesticis

rebus interfuimus. MXIV. Nemo in convivio ejus aliud acroama audivit, 1 anagnosten quod nos quidem sucundissimum arbitramur. Neque unquam sine aliqu1 lectione apud

eum coenatum est ut non minus animo, quum ventre, convivae delectarentur. Namque eos vocabat, quorum 25 mores a suis non abhorrerent. Quum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de quotidiano cultu rutavit, nihil de vitae consuetudine tantaque usus est moder tione, ut neque in sestertio vicies, quod a patre acceperat, parum e splendide gesserit, neque in sestertio socenties affuenti's vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit .n utraque fortuna. Nullos habuit

hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam

130쪽

IM T. POMPONIUS ATTICUS. villam, neque in Italia, praeter Ardeatinum et Nomentanum, rusticum praedium omnisque ejus pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus. Ex quo cognosci potest, eum usum pecuniae, non mag- nitudine, sed ratione, metiri solitum. XV. Mendacium neque dicebat, neque pati poterat. Itaque ejus comitas non sine Severitate erat, neque

vitas sine lacilitate, ut dissicile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur, an amarent. Quidquidio rogabatur, religiose promittebat quod non liberalis sed levis, arbitrabatur, polliceri quod praestare non posset Idem in nitendo quod semel annuisset, tanta

erat cura, ut non mandatam sed suam rem videretur

agere Nunquam suscepti negotii eum pertaesum est. I Suam enim existimationem in ea re agi putabat qua nihil habebat carius. Quo fiebat, ut omnia Ciceronum, Catonis, Marii, ortensii, Auli Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. Lx quo judicari poterat, non inertia sed judicio fugisse 2 reipublicae procurationem. XVI. umanitatis vero nullum asserre majus testimonium possum, quam quod adolescens idem seni Sullae fuerit jucundissimus, senex adolescenti M. Bruto ;cum aequalibus autem suis, Q. IIortensio et M. Cic 25 rone, sic vixerit, ut judicare dissicile sit, cui aetati fuerit aptissimus. Quanquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut famili rior Ei rei sunt indicio, praeter eos libros in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, sexdecim do volumina epistolarum, ab consulatu ejus usque ad extremum tempus ad Atticum missarum quae qui legat, non multum desideret historiam contextam illorum temporum Sic enim omnia de studiis principum, vitiis

SEARCH

MENU NAVIGATION