고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: āmissum, āmissī
Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset, (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XXV 25:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장 25:1)
Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XIII 13:4)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장 13:4)
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XXI 21:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장 21:2)
At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, SECVNDVS 42:6)
(카이사르, 내란기, 2권 42:6)
Nam maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 33:2)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:2)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용