고전 발음: []교회 발음: []
기본형: albēdō, albēdinis
Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
(피에르 아벨라르, , 33:15)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis: (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
(피에르 아벨라르, , 35:5)
Substantia est, quae omnibus accidentibus possit esse subjectum, albedo autem nullis accidentibus subjecta est, albedo igitur substantia non est. Ipse quoque Augustinus hanc usitatam et propriam significationem substantiae aperte profitetur in VII de Trinitat. lib., cap. 4 et 5, his quidem verbis de Deo disputans: (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber secundus 35:6)
(피에르 아벨라르, , 35:6)
Proprias vero diffinitiones eorum esse dicimus, quorum ex integro exprimunt esse, ut substantia corporea corporis, vel aptum ad ridendum risibilis, vel habens albedinem albi, quanquam differentiam, proprietatis scilicet seu diffinitionis, Boetius in libro divisionum diligenter attendens rationale et bipes, quae idem numero contingit esse, differre tamen his verbis asserit: (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber secundus 41:14)
(피에르 아벨라르, , 41:14)
Si vero albedo vel aliquid incorporeum illis inesset particulis, nulla eorum continuatio ideo deperiret. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber tertius 25:16)
(피에르 아벨라르, , 25:16)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용