고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: polītīa, polītīae
quia quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt. 12. (Dantes Aligherius, De monarchia, Liber Primus 12:29)
(단테 알리기에리, , 12:29)
8. Iisdem etiam comitiis rex (curam adhibens ut regni potentia non minus mari quam terra augeretur) in classis sui adornationem et incrementum ordinavit ut vina et glastum ex partibus Gasconiae et Languedociae allatae non nisi navibus Anglicis importarentur, inflectens paulatim politiam regni Angliae ab intuitu ubertatis et vilitatis rerum venalium ad intuitum potentiae militaris. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:1)
(, , 8:1)
Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam Angliae exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit. (Francis Glass, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM. 5:7)
(프란키스 글라스, , 5:7)
Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
(, , 2:12)
et quidam hoc loco volunt tres partes politiae conprehensas, populi, optimatium, regiae potestatis: (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 682 593:4)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 593:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용