고전 발음: []교회 발음: []
기본형: amussis, amussis
ad hoc omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:3)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 2:3)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Vicesimus, I 35:2)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 35:2)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur. (Francis Glass, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM. 25:20)
(프란키스 글라스, , 25:20)
Classicos, insuper, scriptores, tam Graecos, quam Romanos, non sermone patrio tantum, sed ejusdem fere significationis verbis, Latine, interpretari et exponere ad amussim sciant. (Francis Glass, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM. 25:46)
(프란키스 글라스, , 25:46)
Verum ut hoc experimentum cum Theorijs ad amussim congruat, habenda est ratio tum resistentiae aeris, tum etiam vis Elasticae concurrentium corporum. (Isaac Newton, Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, INDEX, AXIOMATA SIVE LEGES MOTUS 37:7)
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:7)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용