고전 발음: []교회 발음: []
기본형: utcumque
praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. (Apuleius, Florida 9:10)
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
cor meum solet utcumque requiescere. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:2)
(아우구스티누스, 편지들, 3:2)
ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:12)
(아우구스티누스, 편지들, 2:12)
Cum vero benignitas et gratia salvatoris nostri inluxit mihi non secundum merita mea sed secundum ipsius misericordiam, tu ab hac alienus quo modo esse poteras amicus meus, qui, unde beatus esse possem, penitus ignorabas et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus? (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:7)
(아우구스티누스, 편지들, 3:7)
Haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:9)
(아우구스티누스, 편지들, 5:9)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0024%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용