고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: cognitus, cognitūs
Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SECVNDVS, XVII 17:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 17장 17:2)
quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, XX 20:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 20장 20:2)
Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, II 2:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 2장 2:2)
praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 6:6)
(카이사르, 내란기, 1권 6:6)
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, SECVNDVS 20:4)
(카이사르, 내란기, 2권 20:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0035%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용