고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: appendix, appendicis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | appendix 가산이 | appendicēs 가산들이 |
속격 | appendicis 가산의 | appendicum 가산들의 |
여격 | appendicī 가산에게 | appendicibus 가산들에게 |
대격 | appendicem 가산을 | appendicēs 가산들을 |
탈격 | appendice 가산으로 | appendicibus 가산들로 |
호격 | appendix 가산아 | appendicēs 가산들아 |
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent. (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 9, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, 5:1)
"at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia tandem fessa delabitur solo." (Apuleius, Metamorphoses, book 5 5:183)
(아풀레이우스, 변신, 5권 5:183)
Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat. (Apuleius, Metamorphoses, book 8 10:5)
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:5)
tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. (Apuleius, Apologia 12:3)
(아풀레이우스, 변명 12:3)
Has , inquit, parvitates rerum et has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas. (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 29:2)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 29:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0002%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용