고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: epulō, epulōnis
Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent. (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER TERTIVS 73:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 73:1)
veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones. (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 8, Sidonius Trygetio suo salutem. 7:4)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, 7:4)
Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit. (Apuleius, Metamorphoses, book 9 35:7)
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:7)
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit. (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 4, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, 2:1)
Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber XXXIII 508:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 508:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0003%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용