고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: fax, facis
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Biblia Sacra Vulgata, Prophetia Zachariae, 12 12:6)
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장 12:6)
comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse; (Apuleius, Florida 16:28)
(아풀레이우스, 플로리다 16:28)
Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 15:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 15:1)
Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXV, chapter 2 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 4:1)
noctis aeternae chaos, aversa superis regna manesque impios dominumque regni tristis et dominam fide meliore raptam, voce non fausta precor, nunc, nunc adeste, sceleris ultrices deae, crinem solutis squalidae serpentibus, atram cruentis manibus amplexae facem, adeste, thalamis horridae quondam meis quales stetistis: (Seneca, Medea 1:2)
(세네카, 메데아 1:2)
Fax is the general expression for any sort of torch; tæda is a natural pine torch; funale, an artificial wax-torch.
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0158%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용