고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: vadimōnium, vadimōniī
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | vadimōnium 보증이 | vadimōnia 보증들이 |
속격 | vadimōniī, vadimōnī 보증의 | vadimōniōrum 보증들의 |
여격 | vadimōniō 보증에게 | vadimōniīs 보증들에게 |
대격 | vadimōnium 보증을 | vadimōnia 보증들을 |
탈격 | vadimōniō 보증으로 | vadimōniīs 보증들로 |
호격 | vadimōnium 보증아 | vadimōnia 보증들아 |
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: (M. Tullius Cicero, pro P. Quinctio Oratio, chapter 14 1:4)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti; (M. Tullius Cicero, pro P. Quinctio Oratio, chapter 16 1:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:2)
Planesivm Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis? (T. Maccius Plautus, Curculio, act 1, scene 3 3:6)
(티투스 마키우스 플라우투스, , , 3:6)
qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. (M. Tullius Cicero, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, , 21:2)
Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 49:4)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0012%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용