고전 발음: []교회 발음: []
기본형: vixdum
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: (Apuleius, Metamorphoses, book 10 6:1)
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
Vixdum adulescens specie tenus purpuratus (ut nostis), vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia, post civitatum excidia, peremptaque innumera hominum milia, pauca quae semiintegra sunt relicta cladis immensitas persultaret. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 5 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 4:1)
Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVI, chapter 3 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 3:1)
Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat; (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 3, chapter 17 4:2)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:2)
utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur; (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER I, chapter 5 5:7)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 5장 5:7)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0014%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용