고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: cubitum, cubitī
habuerat autem intervallum cubitorum XXX, altitudinem praeter fastigium XIII S, fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER DECIMUS, chapter 13 14:17)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 13장 14:17)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER DECIMUS, chapter 13 14:18)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 13장 14:18)
Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius, X 12:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 12:1)
et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber XXXVII 423:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 423:1)
his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenues habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber XXXVII 461:2)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 461:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0069%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용