고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: index, indicis
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS, chapter preface 1:30)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 머리말 1:30)
VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius, III 2:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 2:1)
Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 5, chapter 9 4:1)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:1)
atque ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga coniuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XV, chapter 58 58:4)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 58장 58:4)
Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XV, chapter 66 66:1)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 66장 66:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0052%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용