고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: mīrāculum, mīrāculī
Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 10 13:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 13:1)
proinde ut elementorum furente discordia, involuta facies mundi, miraculorum species ostendebat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVI, chapter 10 17:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 17:3)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Nonus, IV 4:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 4:1)
Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Nonus, IV 14:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 14:1)
Ubi dum adhuc inhumata in loculo, in quo adlata fuerant, iuxta tumulum sancti Medardi iacerent, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per divinam gratiam in nomine eiusdem beatissimi martyris enituit, ut a nullo mortalium eorundem miraculorum aut numerus conprehendi aut varietas verbis valeat enuntiari. (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:2)
(, 320:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0043%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용