고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: punctum, punctī
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 8 9:42)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 8장 9:42)
Maioris autem tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat administrationem. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 8 9:47)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 8장 9:47)
Igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi lingula in maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit ad vasum excipiens eam. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 8 9:49)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 8장 9:49)
cum autem cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 8 9:51)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 8장 9:51)
ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa cancri puncta partis octavae foramen se tympani versationibus peragens et in altitudinem eo rediens viribus extenuatur, et ita tardius fluendo dilatat morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER NONUS, chapter 8 9:54)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 8장 9:54)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0139%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용