고전 발음: []교회 발음: []
기본형: aliquā
Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:6)
(아우구스티누스, 편지들, 4:6)
Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:1)
(아우구스티누스, 편지들, 9:1)
Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:6)
(아우구스티누스, 편지들, 2:6)
in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum; (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 3:3)
(아우구스티누스, 편지들, 3:3)
a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:10)
(아우구스티누스, 편지들, 2:10)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0221%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용