고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: rudīmentum, rudīmentī
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | rudīmentum | rudīmenta |
속격 | rudīmentī | rudīmentōrum |
여격 | rudīmentō | rudīmentīs |
대격 | rudīmentum | rudīmenta |
탈격 | rudīmentō | rudīmentīs |
호격 | rudīmentum | rudīmenta |
In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:12)
(아우구스티누스, 편지들, 4:12)
Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 1 5:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 5:1)
Arbitrio dei caelestis, vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus, irruptiones Alamannorum assiduas et Francorum, populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi, Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus, stando immobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 5 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 3:1)
Hoc regnum quondam exiguum, multisque antea nominibus appellatum, ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis, obscuro geniti loco, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito, clarorum contextu factorum aucti sublimius. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIII, chapter 6 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 2:1)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert? (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Duodecimus, I 14:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 14:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0008%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용