고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: auspicium, auspiciī
At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit. (CAESAR, INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO 74:4)
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:4)
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 6 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 3:1)
Hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita affluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia, itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 8 8:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 8:2)
Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 68:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 68:1)
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 8 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 2:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0084%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용