고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: gallium, galliī
Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die, perfertur Mediolanum insperabilis nuntius, aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad augustum culmen evectum. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 17:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 17:1)
Evenerat autem ut, antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, Romae in Circo maximo populus, incertum relatione quadam percitus an praesagio, Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 34:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 34:1)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 10 2:5)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 2:5)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 10 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 4:1)
Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 13 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 13장 3:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0066%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용