고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: kalendae, kalendārum
Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 13 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 13장 1:1)
Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius, II 7:3)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 7:3)
Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Duodecimus, XIII 30:2)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 30:2)
et quamquam censuissent patres ut principium anni inciperet mense Decembri, quo ortus erat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuariarum inchoando anno retinuit. (Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XIII, chapter 10 10:4)
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, , 10장 10:4)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare. (Cornelius Tacitus, Historiae, LIBER I, chapter 55 55:1)
(코르넬리우스 타키투스, 역사, , 55장 55:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0043%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용