고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: rector, rectōris
Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 7 5:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 5:1)
Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi stetissent immobiles. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 38:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 38:1)
Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 6 15:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 15:1)
Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 1:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1:2)
Qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 4 13:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 13:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0065%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용