고전 발음: []교회 발음: []
기본형: moderātor, moderātōris
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | moderātor 통치자가 | moderātōrēs 통치자들이 |
속격 | moderātōris 통치자의 | moderātōrum 통치자들의 |
여격 | moderātōrī 통치자에게 | moderātōribus 통치자들에게 |
대격 | moderātōrem 통치자를 | moderātōrēs 통치자들을 |
탈격 | moderātōre 통치자로 | moderātōribus 통치자들로 |
호격 | moderātor 통치자야 | moderātōrēs 통치자들아 |
Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:4)
(아우구스티누스, 편지들, 11:4)
per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus ostendentes. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVII, chapter 4 11:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 11:2)
Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra, quasi fundata cum mortuis pace, nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens, militari pyrrice sonantibus modulis pro histrionicis gestibus, in silentio summo delectabatur, ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia, futuros praenuntiantia motus, vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 7 7:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 7:1)
Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 8 14:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 14:1)
Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio , quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 8 17:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 17:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0010%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용