고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: rector, rectōris
Egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 5 13:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 13:1)
Qui cum eo venisset, mandatorum principis memor, per litteras Cretione comite quid ageretur edocto, reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore, translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora tuebatur artissime. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 7 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 4:1)
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXV, chapter 6 12:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 12:1)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXV, chapter 8 12:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 12:1)
Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVIII, chapter 5 14:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 14:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0065%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용