고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Mars, Martis
sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEPTIMVS, XIX 19:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장 19:3)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XX 20:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장 20:2)
Hanc provinciae imposito nomine, rectoreque adtributo, obtemperare legibus nostris Traianus compulit imperator, incolarum tumore saepe contunso, cum glorioso Marte Mediam urgeret et Parthos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 8 13:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 13:3)
Superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 10 10:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 10장 10:1)
Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 5:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 5:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0092%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용