고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ēventum, ēventī
Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens alitum anguium curru' multas et varias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat primum in illa incorrupta maxime gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam litteris continet, bovem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum; (M. Tullius Cicero, De Republica, Liber Tertius 18:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, 18:1)
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. (M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:7)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, , 5:7)
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius Decimus, VIII 3:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 3:1)
Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum? (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 10:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 10:1)
vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 24:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 24:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0014%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용