고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: aeger, aegrī
neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. (M. Tullius Cicero, De Natura Deorum, LIBER TERTIUS 92:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, 92:2)
itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominaverunt. (M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, book 3 22:8)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:8)
Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens; (Biblia Sacra Vulgata, Liber Isaiae, 10 10:18)
그 화려한 숲과 과수원을 그분께서는 모조리 파괴시켜 버리시리라. 그러면 그는 병자처럼 말라 가리라. (불가타 성경, 이사야서, 10장 10:18)
at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici; (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER PRIMUS, chapter 1 2:67)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 1장 2:67)
Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit. (Aulus Cornelius Celsus, De Medicina, Liber II, chapter 1 2:14)
(켈수스, 의학에 관하여, , 1장 2:14)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0053%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용