고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: commodum, commodī
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat. (Francis Glass, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM. 6:80)
(프란키스 글라스, , 6:80)
nec deerant, qui, imperium tantum ad Washingtonium unum deferri non oportere, eumque, suae utilitatis et commodi causa, bellum, morando, ducere, audacter dicerent. (Francis Glass, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. 24:208)
(프란키스 글라스, , 24:208)
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. (M. Tullius Cicero, Laelius de Amicitia 44:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 44:1)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam. (M. Tullius Cicero, De Officiis, LIBER TERTIUS 31:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, 31:1)
nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur. (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER SECUNDUS 17:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 17:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0026%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용