고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: commodum, commodī
Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus; (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Duodecimus, V 8:3)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 8:3)
Omnino qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant, unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. (M. Tullius Cicero, De Officiis, LIBER PRIMUS 111:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, 111:1)
omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. (M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, LIBER QUARTUS 80:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, 80:1)
alteram quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque commoditatum complurium copia; (M. Tullius Cicero, De Natura Deorum, LIBER SECUNDUS 13:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, 13:3)
Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt; (M. Tullius Cicero, De Natura Deorum, LIBER TERTIUS 17:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, 17:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0026%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용