고전 발음: []교회 발음: []
기본형: diūturnitas, diūturnitātis
Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, PRIMVS, XL 40:8)
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장 40:8)
sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, TERTIVS, IV 4:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 4장 4:3)
Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit diuturnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XIII 13:1)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장 13:1)
Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 85:15)
(카이사르, 내란기, 1권 85:15)
Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, TERTIVS 9:11)
(카이사르, 내란기, 3권 9:11)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0011%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용