고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: tripūs, tripodis
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius, XI 4:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 4:1)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis; (Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus 4:1)
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, 4:1)
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus. (M. Tullius Cicero, De Natura Deorum, LIBER TERTIUS 42:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, 42:3)
At trepidus monstro et variis terroribus impar longaevi rex vatis opem tenebrasque sagaces Tiresiae, qui mos incerta paventibus, aeger consulit, ille deos non larga caede iuvencum, non alacri pinna aut verum salientibus extis, nec tripode implicito numerisque sequentibus astra, turea nec supra volitante altaria fumo tam penitus, durae quam Mortis limite manes elicitos patuisse refert, Lethaeaque sacra et mersum Ismeni subter confinia ponto miscentis parat ante ducem, circumque bidentum visceribus laceris et odori sulpuris aura graminibusque novis et longo murmure purgat. (Statius, P. Papinius, Thebais, book 4 4:182)
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, , 4권 4:182)
sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: (Cornelius Tacitus, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, chapter 1 3:2)
(코르넬리우스 타키투스, , , 1장 3:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0005%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용