고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: tūtāmen, tūtāminis
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
(, , 24:3)
Verum cives Baldewini adventum et indignationem ex Balas suggestione intelligentes, Balduc conventione solidorum caeterosque Turcorum milites multis praemiis sibi asciverunt, sperantes sub eorum tutamine moenia urbis posse retineri ac defendi. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:4)
(, , 50:4)
Gaveras itaque princeps civitatis, benigne eum suscipiens et in fide, in manu et tutamine illius urbem reddidit, ac universum thesaurum civitatis cum [0584A] plurima veste pretiosa illi praesentans, ut de his remuneraretur, exoravit; (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:6)
(, , 58:6)
Sic Tankradus ingeniis suis muro et turribus applicitis, et in tutamine valli suis constitutis diebus multis, ruinam praesidio intulit, dum quodam die Dominico post Natalem Domini, magistra arx crebro ictu lapidum quassata corruit; (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:1)
(, , 88:1)
"o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum. (C. Valerius Catullus, Carmina, Long Poems , Poem 64 13:1)
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, , 13:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용