고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
형태분석: cōnstructiōn(어간) + e(어미)
기본형: cōnstructiō, cōnstructiōnis
Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens stolidius erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 5 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 2:1)
Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est; (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER PRIMVS 17:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 17:1)
et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis - id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur - , et ipsa constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo. (M. Tullius Cicero, Partitiones Oratoriae, chapter 21 2:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, , 21장 2:1)
bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. (M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:8)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, , 4:8)
Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est. (Tertullian, Apologeticum, chapter 11 4:4)
(테르툴리아누스, , 11장 4:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0011%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용