고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ligāmen, ligāminis
proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; (P. Ovidius Naso, Metamorphoses, Book 14 31:3)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:3)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas." (Prudentius, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis. 9:35)
(프루덴티우스, , 9:35)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus. (Sextus Propertius, Elegies, book 2, poem 29a 37:9)
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, 37:9)
"Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere. (Andreas Capellanus, DE AMORE, LIBER SECUNDUS, Capitulum VII: De variis iudiciis amoris 28:3)
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:3)
Qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 6, chapter 6 4:5)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:5)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용