고전 발음: []교회 발음: []
기본형: flosculus, flosculī
Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus illucet et contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet, aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caeruleos columbarum collis flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem? (Apuleius, Metamorphoses, book 2 9:1)
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:1)
Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούσ componeremus, sed ut Noctes istae his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Septimus Decimus, XXI 1:4)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 1:4)
Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 5, chapter 10 11:2)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 11:2)
O qui flosculus es Iuventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses isti cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. (C. Valerius Catullus, Carmina, Lyrics , Poem 24 22:1)
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, , 22:1)
"festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio;" (Juvenal, Satires, book 3, Satura IX 3:60)
(유베날리스, 풍자, 3권, 3:60)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0003%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용