고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: palladium, palladiī
Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 3 3:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 3:1)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIX, chapter 1 5:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 5:2)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: (Lucius Annaeus Florus, Epitome Rerum Romanorum, book 1, A Romulo tempora regum septem 28:1)
(루키우스 안나이우스 플로루스, , 1권, 28:1)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris. (Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quartus 37:10)
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, 37:10)
O cui virgineo flavescere contigit auro, Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus. (Martial, Epigrammata, book 9, XXIII 24:1)
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, 24:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0011%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용