고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: globus, globī
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis: (Apuleius, Metamorphoses, book 3 25:1)
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:1)
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 31:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 31:1)
Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 12 1:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 1:2)
Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo, ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio - quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 49:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 49:1)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXV, chapter 3 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 4:1)
Caterva, cohors, and agmen, denote an assembled multitude in regular order, and caterva, as a limited whole, according to a sort of military arrangement; cohors, as respecting and observing the leadership of a commanding officer; agmen, as a solemn procession; whereas turba, grex, and globus, denote a multitude assembled in no regular order, grex, without form or order; turba, with positive disorder and confusion; globus, a thronging mass of people, which, from each person pressing towards the centre, assumes a circular form. (v. 361.)
Globus is the popular term for any body that is round like a ball; whereas sphæra is the scientific term, derived from the Greek for a mathematical globe. (vi. 147.)
출처: Döderlein's Hand-book of Latin Synonymes by Ludwig von Doederlein
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0083%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용