고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: satyrus, satyrī
di quoque cultores in idem venere Lyaei, et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus, quaeque colunt amnes solaque rura deae. (P. Ovidius Naso, Fasti, book 1 1:230)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권 1:230)
sic altera degravet ulmum vitis et incluso plena sit uva inero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec poena Pentheos umbra vacet, sic micet aeternum vicinaque sidera vincat coniugis in caelo clara corona tuae . huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo. (P. Ovidius Naso, Tristia, book 5, poem 3 3:12)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, 3:12)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas. (Prudentius, Contra Symmachum, book 1 1:56)
(프루덴티우스, , 1권 1:56)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni. (Q. Horatius Flaccus, De Arte Poetica liber 8:4)
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, 8:4)
Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas euhoe, recenti mens trepidat metu, plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur. (Q. Horatius Flaccus, Carmina, Book 2, Poem 19 19:1)
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, , Book 2권, 19:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0012%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용