고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: deitās, deitātis
"summissus in illum Spiritus ipse meus descendit et edita limo viscera divinis virtutibus informavit, iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem transtulit ac nostro docuit recalescere cultu." (Prudentius, Contra Symmachum, book 2, section 2 2:92)
(프루덴티우스, , 2권, 2:92)
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
(피에르 아벨라르, , 12:6)
ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber primus 12:8)
(피에르 아벨라르, , 12:8)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
(피에르 아벨라르, , 12:10)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia. (Petrus Abaelardus, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
(피에르 아벨라르, , 14:14)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0003%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용