고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: linteum, linteī
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 9 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 1:1)
Et quia per aestum arida siti reptantes, aquam diu quaeritando, profundum bene vidimus puteum, et neque descendendi prae altitudine, nec restium aderat copia, necessitate docente postrema, indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti, centonem quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus, aquasque hauriens ad peniculi modum, facile sitim qua urgebamur exstinxit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 8 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 8:1)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. (Apuleius, Apologia 95:7)
(아풀레이우스, 변명 95:7)
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat anxia in adsiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecit amissum credens immiti Thesea fato. (C. Valerius Catullus, Carmina, Long Poems , Poem 64 8:2)
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, , 8:2)
mollitque animos id est ventos ἀπο` τῶν ἀνέμων, ut ipse alibi quantum ignes animaeque valent et Horatius inpellunt animae lintea Thraciae. (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 57 58:1)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 58:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0005%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용