고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ratus, ratī
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt; (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber III 3:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 3:1)
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt. (Apuleius, Metamorphoses, book 8 5:1)
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
namque de pago proxumo complures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum, nimioque studio cuncta devorsoria scrutantes, intus aedium audito, ruditu meo, praedam absconditum latibulis aedium rati, coram rem invasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant, palamque illos execrandas foeditates obeuntes deprehendunt: (Apuleius, Metamorphoses, book 8 17:9)
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:9)
his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus quae moram certamini faceret. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber III 20:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 20:1)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert: (Apuleius, Metamorphoses, book 10 4:2)
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0049%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용