고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ratus, ratī
his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus quae moram certamini faceret. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber III 20:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 20:1)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert: (Apuleius, Metamorphoses, book 10 4:2)
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 9 6:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 6:1)
Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XV, chapter 5 16:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 16:1)
Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium, in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare (nondum enim exemptum periculis aestimavit salutis) fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens, barbarorum mori obstinatorum catervis semet immersit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 11 13:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 13:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0049%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용