고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: volātus, volātūs
Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:1)
(아우구스티누스, 편지들, 1:1)
Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur: (Aulus Cornelius Celsus, De Medicina, Liber II, chapter 18 19:25)
(켈수스, 의학에 관하여, , 18장 19:25)
et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. (Aulus Cornelius Celsus, De Medicina, Liber II, chapter 18 19:26)
(켈수스, 의학에 관하여, , 18장 19:26)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 4 1:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 1:1)
Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 3 9:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 3장 9:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0011%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용