고전 발음: []교회 발음: []
기본형: britannus, britannī
Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVINTVS, XXI 21:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장 21:3)
Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus, licet absens agensque etiam tum apud Britannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod (si haec trans mare didicisset) novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur, observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 9 9:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 9:1)
Picti Saxonesque et Scotti, et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVI, chapter 4 5:4)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 5:4)
Et quia Frontinus, consiliarius ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVIII, chapter 1 21:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 1장 21:1)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit; (Seneca, Octavia 1:10)
(세네카, 옥타비아 1:10)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0014%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용