고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: mōtus, mōtūs
Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus eaque considerabo quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter et in omni providentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:1)
(아우구스티누스, 편지들, 3:1)
Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:4)
(아우구스티누스, 편지들, 5:4)
In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. (Augustine, Saint, Epistulae. Selections., 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:6)
(아우구스티누스, 편지들, 10:6)
"scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens, variis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est." (Apuleius, Metamorphoses, book 4 9:79)
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:79)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant. (Apuleius, Metamorphoses, book 8 15:4)
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0366%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용